COSMOTHEOROS, LIB. II.
puum quid habere cuperet; circumque eum eſſe unicum, in
Natura, Planetarum ſyſtema, idque mundi medio ſitum. Hiſce nimirum opus habebat ad confirmandum myſterium
Coſmographicum ſuum, quo certis quibuſdam proportioni-
bus reſpondere volebat Planetarum à Sole diſtantias diame-
tris ſphærarum, quæ corporibus polyedris Euclideis inſcri-
buntur & circunſcribuntur ſingulis. Quod tum demum veri-
ſimile videri poterat, ſi in mundo univerſo unus tantum eſ-
ſet circa Solem aberrantium ſiderum chorus, adeoque & Sol
ipſe ſolus ſui generis.
157.1.
Nec Solem
præ cæteris
eminere con-
tra Keple-
rum notatur.
Sed myſterium illud totum, ſi bene perpendatur, ſomnium
quoddam ex Pythagoræ aut Platonis Philoſophia enatum eſ-
ſe apparet. Nec proportiones ſatis quadrant, ut ipſe quoque
auctor agnoſcit; ſed, cur hoc ita ſit, alias cauſas plane frivolas
comminiſcitur. Idem levioribus etiam argumentis probat ex-
tremam mundi ſuperficiem, ſtellas omnes continentem, ſphæ-
ricæ eſſe figuræ; ac numerum præterea earum neceſſariò eſſe fi-
nitum, exeo quod ſingularum finita ſit magnitudo. Illud vero
vaniſſimum, quod à Sole, ad ſuperficiem cavam ſphæræ fixa-
rum, definit ſpatium ſexies centena millia Terræ diametrorum. Quoniam ſcilicet, ſicut Solis diameter ad diametrum Orbitæ
Saturni; quos inter ſe eſſe ſtatuit ut 1 ad 2000; ita ſit hic dia-
meter ad illum ſphæræ fixarum interioris; quod nulla ratio-
ne nititur. Atque hæc quidem Viro ſummi ingenii, magno-
que Aſtronomiæ inſtauratori excidiſſe mirum eſt. Nos vero
unà cum præcipuis noſtræ ætatis Philoſophis, ne dubitemus
eandem ſtellarum earum & Solis naturam exiſtimare. Ex quo
jam mundi idea multo major naſcitur, quam quæ ex hacte-
nus traditis percipiebatur. Quid enim nunc prohibet, quin
unamquamque ex ſtellis hiſce, ſive Solibus, haud aliter ac
Sol noſter, circum ſe Planetas habere putemus, quæ rurſus
ſuis Lunis ſtipatæ ſint? Imo hoc ita ſe habere, manifeſta
ecce ratio ſuadet. Etenim ſi cogitatione in cœli regionibus
nos ponamus, non minus à Sole, quàm fixis ſtellis, remo-
tos; nihil quicquam diſcriminis haſce inter atque illum tunc
eſſemus animadverſuri. Longè enim abeſt ut corpora Pla-