Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

COSMOTHEOROS, LIB. II. circellus C: Lunæ vero circum eam via, circulus D E; in
quo Lunæ corpuſculum quale ad D expreſſum eſt.

157.1.

TAB. LIV.
fig. 1.
Solaris mun-
di ſecundum
veram pro-
portionem
d@ſcriptio.
TAB. LV.
fig. 1.
TAB. LV.
fig. 2.

Saturniarum vero Lunarum exterior in circulo feretur cu-
jus ſemidiameter pollicum 29. Jovialium item exterior in
minore aliquanto, cujus ſemid. poll. 19 {1/4}.

Sic demum habebitur germanus & omni proportione perfe-
ctus ſolaris Regiæ typus, in quo jam Tellus duodecim mille
diametris ſuis à Sole aberit. Cujus ſpatii amplitudo ſi mil-
liarium numero deſignanda ſit, plus quam ſeptemdecim mil-
liones, ut vocant, milliarium Germanicorum comprehen-
det. Sed melius fortaſſe hanc vaſtitatem animo concipiemus,
ſi motus cujuſdam celeritate eam metiamur, Heſiodi Poëtæ
exemplo; qui altitudinem cœli, & Tartari profunditatem
æquis ſpatiis definiens, novem dierum noctiumque lapſu, fer-
ream incudem è cœlo dimiſſam, ad terram decimâ perveni-
re ſcripſit; ac tanto quoque tempore è Terræ ſuperficie ca-
dentem ad Tartara ferri. Nos vero non incudis lapſum ſed
continuam potius celeritatem globi ex majore tormento emiſ-
ſi huc adhibebimus; quem ſingulis horæ ſecundis ſcrupulis,
ſive arteriæ pulſibus, centum circiter hexapedas conficere
experimentis compertum eſt, quæ in Baliſticis Merſennus
commemorat; cum ſonus eo tempore ad centenas octogenas
extendatur.

Ajo igitur, ſi ex Terra ad Solem tanta illa celeritate glo-
bus continuè feratur, fere annos 25 eſſe inſumpturum ante-
quam iter hoc peragat. Ut proinde à Jove ad Solem 125
annis opus habeat, à Saturno 250. Et hic quidem calculus
ex menſura Terræ diametri pendet, qui ex probatioribus Gal-
lorum obſervationibus eſt hexapedarum Pariſienſium 6538594. cum gradus unus circuli maximi efficiat hexapedas 57060. Quanta itaque ſint iſtorum orbium ſpatia, quamque exilis,
eorum reſpectu, Telluris globulus, in quo tam multa homi-
nes molimur, tantum navigamus, tot bella gerimus, ex his
intelligitur. Quod utinam diſcant cogitentque Reges & Mo-
narchæ noſtri; ut ſciant quantilla in re laborent cum de an-
gulo aliquo terræ occupando totis viribus, magno multorum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer