Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRISTIANI HUGENII Quo fit ut Saturni quintam incolentibus, cujus periodus die-
rum noſtrorum erat 80, eveniant ſui dies nocteſque noſtris
quadraginta æquales. Iiſdem vero, propter Saturni revo-
lutionem tricennalem, fiunt æſtates hyemeſque ſingulæ an-
norum noſtrorum quindecim. Itaque tum propter tam lon-
ga frigora, tamque longos ſomnos vigiliaſque; etiamſi nil
aliud eſſet, plane aliam quam apud nos vitam illic fore ma-
nifeſtum eſt.

157.1.

Quod ad Jo-
vis & Satur-
ni Lunas fa-
cile transfer-
re eſt@

Explicuimus igitur hactenus, quæ ad Planetas primarios
ſecundarioſque Solem circundantes ſpectant. Hinc vero
priuſquam ad Solem ipſum & ſtellas fixas, tertium nempe
genus cœleſtium corporum, pergamus, operæ pretium vide-
tur, ut magnitudinem, ac magnificentiam totius Solaris
mundi, aliqua ratione, atque evidentius quam hactenus fa-
ctum ſit, exprimamus. Quod quidem ſchemate in foliis hiſ-
ce deſcripto haudquaquam poſſumus, propter parvitatem
corporum Planetariorum ad vaſtiſſimas orbitas ſuas collato-
rum. Sed verbis ſupplebitur quod deſcriptione perfici ne-
quit. Itaque repetitâ figurâ quam ſuperioris libri initio po-
ſuimus, cogitetur ei ſimilis ac proportione reſpondens, ſed
quæ deſcripta ſit in ampliſſima politiſſimaque areæ cujuſdam
planitie, cujus extremus circulus, Saturni orbem referens,
trecentos ſexaginta pedes ſemidiametro contineat. In cujus
deinde circunferentia globus Saturni cum ſuo ponatur An-
nulo, quantus in figura altera cernitur, ubi Solis & Plane-
tarum ſunt corpora. Cæterique ſimiliter globi in ſua quiſ-
que orbita collocentur; inque medio omnium Sol qua ma-
gnitudine ibi deſignatur, quatuor nempe pollicum diametro. Ita Telluris circuitus, quem magnum orbem vocant Aſtro-
nomi, ſemidiametrum ſortietur pedum triginta & ſex. In
quo Tellus ipſa milii grano non major circunferri cogitanda
eſt; eique comes Luna, vix punctum viſibile ſuperans, in
circello paulo plus quam duos pollices lato; velut in adſcri-
pto hic diagrammate. In quo linea A B circunferentiæ par-
tem refert ejus, quam diximus, Telluris orbitæ, cujus tri-
ginta & ſex pedes continet ſemidiameter. In ea Tellus eſt

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer