COSMOTHEOROS, LIB. II.
ut, in hæmiſphærio meliore, ad nos obverſo noctes inſi-
gniter claras habeant; nec tamè
[?]
n cum claritate illa ullus ad
eos calor manare poteſt, etſi hoc aliter Keplero viſum eſt. Sol verò ſemel illis oritur ſingulis menſibus noſtris, ſemelque
occidit, atque ita dies nocteſque, quindecuplo quam nos
longiores habent, at inter ſe æquales perpetuo æquinoctio. Qua dierum longitudine, quandoquidem non amplius ab il-
lis quam à nobis Sol abeſt, neceſſe eſſet eos, quibus altè ſu-
pra horizontem aſcendit, æſtu incommodo torreri, ſi cor-
pora eorum perinde ac noſtra afficiantur. Aſcendit autem
maximè iis qui circa confinia hemiſphæriorum, quæ diximus,
incolunt, qui vero inde procul diſtant, ac circa regiones ha-
bitant polis Lunæ ſuppoſitas, non magis ob longos iſtos dies
calebunt, quam qui circa Iſlandiam aut novam Zemblam æ-
ſtivo tempore cetos piſcantur; qui perſæpe frigora ingentia,
ipſius ſolſtitii tempore, ac trium licet menſium diebus, ex-
periuntur. Sunt autem poli Lunæ, quos circum ſtellæ fixæ
converti cernuntur in ea habitantibus, nequaquam iidem
qui nobis, neque etiam cum Eclipticæ polis conveniunt, ſed
his circunferuntur, quinque gradibus ſemper diſtantes, id-
que periodo annorum novendecim. Anni autem ſpatium
idem illic quod nobis; quod motu fixarum metiuntur ac re-
verſione earum ad Solem. Idque iis perfacile eſt, cum diei
tempore, non minus quam noctu, ſtellas conſpiciunt, nihil
impediente Solis claritate; quoniam, ut ſupra oſtenſum eſt,
nullam vaporum ſphæram habent; ſine qua & nos interdiu
cœlum ſideribus plenum aſpiceremus. Nec vero nubes quo-
que ullæ unquam obſtant obſervantibus, adeo ut curſus Pla-
netarum melius quàm nos inveſtigare poſſint; ſed tamen dif-
ficilius multò verum ſyſtema reperire. Quoniam incipienti-
bus ſtare Terra ſua videri debuit, in quo eos longius quàm
nos error abduxit.
157.1.
Lunæ incolis
ſi qui ſint,
qualis appa-
ritura ſit cæ-
lorum conſti-
tutio, die-
rum ratio,
&c.
Hæc omnia vero ad Jovis & Saturni Lunas referuntur,
quibus idem quod nobis Tellus eſt, ſui ſunt primarii Plane-
tæ. Singula autem diei noctiſque ſpatia ſimul ſumpta, cu-
juſque Lunæ periodus metitur, quas ſupra annotavimus.