Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

COSMOTHEOROS, LIB. II. globus; teleſcopioque utentibus multa particulatim conſpi-
cienda præbeat; plura quoque ac probabiliora de univerſa
natura ejus, quàm de Planetarum cæterorum conjici poſſe,
tanto quippe remotiorum. Sed contra evenit ut vix quid-
quam de Lunæ rebus dicendum reperiam, nimirum quia ejus
generis Planetam nullum coram intueri contigit; cum in pri-
mariis illis aliter hoc ſeſe habeat. Sunt enim, ut jam ſatis
conſtat, generis ejuſdem ac Tellus noſtra, in qua, quid re-
rum geratur, quidve exſtet, propè intuemur, eoque de cæ-
teris ſimilia quædam conjectandi ratio ſuppetit.

157.1.

@n Jove dies
eſſe horarum
quinque.
Figure 1. Pg. 700
TAB. LIII.
4 3 2 1 Annu Sat. lus
4 3 2 1 Jup.
Luna Tellus
Figure 2. Pag. 704.
TAB. LIV.
Fig. 1.
Satu@@i.
Jovis.
Martis.
Telluris.
veneris.
M@rc. ♎ Sol. ♈
VS
Figure 3. Fig. 2
Saturnus. Tellus. Luna.
A C D R S K M G H T V N L Q Y P E F B

Illud vero ſine omni dubitatione ſtatuere poſſumus, ejuſ-
dem naturæ, ac Luna noſtra, eſſe illas, quæ Jovem ac Sa-
turnum comitari dictæ ſunt, ſiquidem eodem prorſus modo
primarios hoſce Planetas circumeunt, ſimulque cum illis cir-
cum Solem feruntur, perinde ac cum Tellure Luna. Sed
& aliam utrobique ſimilitudinem intercedere poſtea videbi-
mus. Quamobrem ſi quid de Lunæ ſtatu conjicere poſſimus,
(poſſumus autem pauca admodum) idem in quatuor illis cir-
ca Jovem, & in quinque Saturniis haud multo aliter ſe ha-
bere putandum erit. Illud ſemper menti infixum tenendo,
non eſſe illas viliores aut minore ornatu excultas.

157.1.

Satellitum
Saturni &
Jovis ean-
dem ac Lu-
næ rationem
eſſe.

Illud igitur in Luna noſtra apparet, etiam minoribus per-
ſpicillis trium quatuorve pedum longitudine, plurimis mon-
tium tractibus, rurſuſque planis vallibus latiſſimis, ſuperfi-
ciem ejus diviſam eſſe. Cernuntur enim montium umbræ ea
parte quam a Sole averſam habent; ac frequenter jugo in
circulum fere compoſito incluſæ valles quædam minores ani-
madvertuntur; quarum medio monticuli, unus plureſve rur-
ſum eminent. Ex qua vallium rotunditate argumentum ſu-
mebat Keplerus, Lunicolarum, cum ratione operantium,
immenſas has eſſe molitiones. Sed hoc incredibile prorſus,
tum ob nimiam earum magnitudinem; tum quod facile na-
turalibus cauſis cavitates ejuſmodi orbiculares formari poſſint. Marium vero ſimilitudinem illic nullam, (etſi & ille, & alii
plerique omnes contra ſentiunt) reperio. Nam regiones
planæ ingentes, quæ montoſis multo obſcuriores ſunt; quaſ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer