Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

0431-01

157. CHRISTIANI HUGENII
COSMOTHEOROS,
SIVE
De Terris Cœleſtibus, earumque ornatu,
Conjecturæ.
AD
CONSTANTINUM HUGENIUM,
Fratrem.

LIBER II.

CUm ante annos complures Librum Athanaſii
Kircheri, qui Iter Ecſtaticum inſcribitur,
evolverem; in quo de Natura Siderum, re-
buſque in Planetarum ſuperficie extantibus,
diſſeritur; mirabar nihil illic adferri eorum
quæ mihi jam ab illo tempore circa hæc,
tanquam valde probabilia, occurrebant: ſed longè alia tra-
di, inania pleraque, & à ratione aliena. Quod magis etiam
intellexi, cum conſcriptis ſuperioribus idem opus denuo
percurrerem. Jamque viſum eſt aliquid eſſe conjecturas no-
ſtras, ac ponderis nonnihil iis accedere, ſi cum Kircheria-
nis conferantur. Quod ut judicari poſſit, utque appareat
quàm de his rebus fruſtra philoſophari conentur, qui funda-
menta unica veriſimilitudinis, quibus uſi ſumus, rejiciunt; non abs re erit de opere illo quædam annotaſſe.

Is igitur Vir optimus, Genio quodam duce, per cæli

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer