Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

Auſpicatior eſt aquæ & aëris apud nos uſus: quo & na-
vigandi ratio conſtat, & vires comparantur, quibus, nullo
labore noſtro, molas machinaſque verſemus. At hæ quam
multiplices, quamque ad varias res adhibentur? Nam & fru-
menta iis comminuimus, & olea exprimimus, & ligna ſeca-
mus, & pannos tundendo denſamus; & chartis materiam
conterimus; quarum aliàs quoque pulcherrimum eſt inven-
tum, cum ex viliſſimis linteorum ſcrutis, tam pulchra folio-
tum candidiſſimorum copia paretur. His addatur jam præ-
clarum illud typographiæ inventum, cujus opera artes omnes
reliquæ, non ſervantur tantum, ſed & comparantur multo
quam ante facilius. Item ſculpendi pingendique peritia, a
parvis rudibuſque initiis eo progreſſa, ut nihil elegantius ab
hominum ingenio profectum eſſe videatur. Ponatur & vi-
tri excoquendi ſcientia, atque in tot formas ducendi facili-
tas. Tum ſpeculorum vitreorum politura, hydrargyrique
ſuper ea inductio. Ac præcipue quoque vitri uſus mirabi-
lis, in pervidenda rerum natura, poſt teleſcopii microſco-
piique inventa. Recenſeantur etiam horologiorum auto-
matôn fabricæ; aliorum tam exilium, ut geſtanti nihil in-
commodent; aliorum tam exquiſita æqualitate tempus me-
tientium, ut nihil ſupra optari poſſit, quibus utriſque inven-
ta noſtra plurimum profuere.

156.1.

Ex aqua, &
aëre, variiſ-
que artiſi-
ciis,

Multa addere poſſem de multiplici doctrina & rerum na-
turæ cognitione quam præter Geometriæ Aſtronomiæque
ſcientias conſecuti ſumus, atque ea pleraque noſtra ætate: velut de gravitate aëris ac vi qua compreſſus reſilit. De ſin-
gularibus Chymicorum experimentis; è quibus liquores in-
flammabiles, nuperque ultro lucentes, ac levi tractatione ar-
dentes, prodierunt. De ſanguinis circuitu per arterias ve-
naſque, qui antea intelligebatur, nuper vero & oculis uſur-
pari cœpit, adhibito microſcopio, in piſcium quorundam
caudis extremis. Item de generatione animalium, quod in-
ventum eſt nulla niſi ex ſimilium ſemine naſci; idque de her-
bis quoque verum eſſe. Quodque in ſemine marium repe-
riuntur animalculorum myriades vivaciſſimorum, quæ ipſam

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer