Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

COSMOTHEOROS, LIB. I. cta ſunt. Si enim ex noſtris Muſicis quæras, cur conſo-
nantia diapente poſt aliam ſimilem vitioſe ponatur, dicent
alii nimiam dulcedinem devitari, quæ ex gratiſſimæ con-
ſonantiæ iteratione naſcatur: alii varietatem in harmonicis
ſequendam eſſe. Hæc enim præcipui artis auctores, cum-
que iis Carteſius, adferunt. At Jovis aut Veneris incola
forſan veriorem hanc cauſam demonſtrabit, quod à Dia-
pentè ad aliam deinceps pergendo, tale quid fiat, ac ſi re-
pente toni ſtatum immutemus; cum Diapente, unà cum
interjecto ditoni ſono, (qui ſi deſit, mente ſuppletur)
toni ſpeciem certo conſtituat: hujuſmodi vero ſubita com-
mutatio auribus merito injucunda inconditaque judicetur; cum etiam in univerſum ea plerumque durior accidat,
(præterquam in tranſitu) quæ fit à tribus ſonis conſonis,
ad trium aliorum harmoniam, nullo priorum manente. Sciet etiam ille idem fortaſſe, quod nemo adhuc animad-
vertit noſtrorum hominum, cur in nullo vocis unius, plu-
riumve cantu, tonus ſervari poſſit in eadem altitudine ac
tenore, niſi conſonantia intervalla pleraque ultro, ac ne-
mine advertente, ita temperentur, ut à perfectione ſumma
nonnihil deſciſcant. Et cur optimum ſit hoc tempera-
mentum in chordarum ſyſtemate, cum ex Diapente quarta
pars commatis ubique deciditur. Quod idem abſque ſen-
ſibili diſcrimine effici ex diviſione Diapaſon in partes æqua-
les 31, indeque Cyclum quendam Harmonicum in ſe re-
deuntem exiſtere, non ita pridem oſtendimus. Quod ta-
men Planetarum incolæ ſi perſpexerunt, etiam Logari-
thmorum numeri iis noti eſſe debebunt.

156.1.

Quæ tamen
à noſtra di-
verſa eſſe
poſſet.
Cur conſo-
nantia dia-
pente poſt
aliam ſimi-
lem vitioſe
ponatur.

At de Tono vocis temperando quod dixi, probatio-
nem habet non difficilem; quam hic adjungimus, quan-
doquidem jam aliquid præter ſomnia noſtra venditare cœ-
pimus. Ajo itaque, ſi quis canat deinceps ſonos, quos
Muſici notant Literis C, F, D, G, C, per intervalla con-
ſona, omnino perfecta, alternis voce aſcendens deſcen-
denſque; jam poſteriorem hunc ſonum C, toto Comma-
te, quod vocant, inferiorem fore C priore, unde cani cœ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer