Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRISTIANI HUGENII exiſtimo, vel majores, ac præſertim in Jove, Saturnoque,
quorum Globi tanto Tellurem noſtram ſuperant.

156.1.

Planeticolas
nobis vel æ-
quales vel
majores eſſe.

Porrò quia, ut diximus, aſtronomiæ ſtudium ſine anno-
tatione obſervatorum non poteſt procedere, ars vero ſcri-
bendi non niſi in ſocietate ratione utentium, & cogentibus
vitæ neceſſitatibus, inveniri potuit; neque magis ars fabro-
rum aut fuſoria; ſequitur ex eo (quod ſupra dicebam) & ſocietates coli apud Planetarum indigenas, ac mutuas ope-
ras eos inter ſe præſtare; adeoque hac parte ſimilitudinem
magnam ibi eſſe noſtratium rerum. Quamobrem & certas
ſtabileſque ſedes potius quam ambulatoriam vitam iis conve-
nire dicendum eſt. Quid igitur? an & cætera ſociali vitæ
propria habebunt? leges, Magiſtratus, tecta, urbes, mer-
caturas aut rerum permutationes? Certe equidem apud bar-
baros Americæ & inſularum populos, cum primum ad eos
perventum eſt, eadem hæc fere jam in uſu erant. At non
propterea negaverim aliter iſta in Planetis cæteris ſe habere
poſle quam apud nos; cum ex iis quædam ſint quæ abeſſe
queant à ſocietate animalium ratione præditorum; eoque
tantum excogitata, ne ratione male utamur & cum aliorum
injuria, itaque ſocietas ſolvatur. Poſſunt enim in aliis iſtis
globis in ea rerum abundantia verſari, ut nihil alieni appe-
tant, rapiantve. Poſſunt ea eſſe æquitate, ut pacem per-
petuo colant, nec ſibi invicem inſidientur, aut mortem in-
ferant; imò ut neque oderint nec iraſcantur; quod ſi eſſet,
multo quàm nos feliciores putandi ſint. Sed veriſimilius eſt,
ut quemadmodum apud nos, ſic ibi quoque bonis mala, ſa-
pientiæ ſtultitia, paci bellum miſceatur, nec deſit egeſtas ar-
tium magiſtra. Quia & ex his utilitatem aliquam proficiſci
antea oſtendimus; & , ſi nulla eſſet, tamen nec præferendi
res illorum rebus noſtris cauſam habemus.

156.1.

Eos in ſocie-
tate vivere.

Quod autem nunc dicam, audacius, ſcio, videbitur; nec
tamen probabilitate caret. Nempe, ſi in ſocietate (quod
jam penè obtinuimus) vivant gentes Planetarum; etiam,
præter commoda inde provenientia, voluptate aliqua tali eas
affici, quali nos, ex congreſſibus colloquiiſque amicorum,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer