Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CRISTIANI HUGENII ſint, tactu perciperentur. Ita omnibus modis ſaluti conſer-
vationique animalium conſuluit, nec quidquam amplius addi
aut deſiderari poſſe videtur; ut proinde planetarum incolis
vix aliud niſi ſuperfluum largitura fuerit.

156.1.

Nec horum
ſenſus longe
alios eſſe ac
noſtratium.

Cum autem ex ſingulis ſenſibus, præter utilitatem, volu-
ptas aliqua ad homines perveniat; velut ex guſtatu in cibis; ex odoratu in floribus & aromatis; ex viſu in contemplanda
pulchritudine formarum, & colorum; ex auditu harmonico-
rum ſonorum; ex tactu in rebus venereis, (niſi peculiaris
quidam ſenſus hic dicendus eſt) animalibus verò cæteris ex
quibuſdam horum; nonne dicemus hæc naturæ munera fere
eodem modo reliquorum Planetarum incolis diſtributa eſſe. Certe id quidem ratio poſtulare videtur. Sive enim cogite-
mus, quanto in univerſum, propter hæc, jucundior feli-
ciorque vita reddatur, non debemus maximum ejus bonum
noſtræ Telluris habitatoribus aſcribere, cæteras tenentibus
denegare, quaſi res noſtræ rebus illorum multò præferendæ
ſint. Sive ad voluptates, quæ in cibis capiendis, & in con-
junctione utriuſque ſexus contingunt, attendamus; intellige-
mus hæc eſſe neceſſaria quædam veluti providæ naturæ juſſa,
tacitè cogentis ad conſervandum, propagandumque animan-
tium genus: vel etiam, in beſtiis quidem, fortaſſe genus
ipſum propagari, ut utraque illa jucunditate fruatur, ut
proinde, utroque nomine, in cæteris Planetis eadem repe-
riri conſentaneum ſit. Equidem cum hæc omnia quanti ſint,
quantamque utilitatem habeant, conſidero; quamque admi-
rabile ſit, tale quid, quale eſt voluptas, in rerum natura
exiſtere; omnino adducor ut credam, non ſoli Telluri no-
ſtræ, quæ de minoribus planetis unus eſt, rem tantam ob-
tigiſſe. Et hæc quidem de voluptatibus iis quæ ſenſus cor-
poreos afficiunt, rationis facultatem aut nihil, aut leviter
tantùm. Sunt autem homini, præter iſtas, aliæ quoque; quæ mente tantum, & rationis ſenſu percipiuntur; aliæ cum
lætitia conjunctæ; aliæ ſeriæ, neque ideo minoris faciendæ; velut quæ ex oblectatione ſcientiarum, inventorum, veri-
que cognitione oriuntur; de quibus omnibus, an ad alio-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer