Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

COSMOTHEOROS, LIB. I. ris qui intermedia cæli ſpatia complet, nec Solem nec ſtellas
cernere poſſemus; neque etiam alia quæ propiora ſunt cor-
pora; cum ab his ad nos idem ille motus repercuſſus perve-
nire debeat. Hic, oculorum ſenſu perceptus, lux appella-
tur. Inque eo ſenſu mirabile eſt ante omnia, quo pacto ad
tantam ſubtilitatem perduci potuerit, ut minimâ cæleſtis ma-
teriæ commotiunculâ afficeretur, ſimulque qua ex parte illa
oriretur perciperet. Tum quomodo nihil ſeſe mutuo impe-
diant innumeri ejuſmodi pulſuum proceſſus, ſphæricæque
ſuperficies, aliæ alias trajicientes. Hæc omnia tam mira ac
ſubtili ratione conſtituta ſunt, ut nec minimam eorum par-
tem hominum ingenia excogitare potuiſſent, cum vix etiam
quomodo ſeſe habeant comprehendere queant. Quid enim
tam mirabile, quam particulam corporis quandam ita fabri-
catam eſſe, ut ejus opera animal ſentiat procul poſitorum
corporum figuram, poſitum, motum quemlibet, diſtantiam; idque etiam cum colorum varietate, quo diſtinctius ea digno-
ſceret. Oculi vero præter hæc artificioſiſſima conſtructio,
quæ perfectam rerum extra poſitarum picturam in cava cho-
roidis ſuperficie imprimere apta eſt, omnem profecto admi-
rationem ſuperat, neque eſt in quo manifeſtius Geometriæ
artem Deus exercuerit. Atque hæc non tantum ſolertia ſum-
ma inventa & fabricata ſunt, ſed & videntur eſſe ejuſmodi,
ſi quis propius attendat, ut non alia ratione perfici potue-
rint quàm hac quam cernimus. Nam neque lux aliter, quàm
communicato motu per materiam cæleſtem, res longo inter-
vallo remotas ſenſibus noſtris offerre poterat; nec oculo-
rum artificio ullum aliud par dari ad diſtinctè referendas
rerum imagines. Ut valde eos falli arbitrer, ſiqui hæc ea-
dem multis modis ordinari potuiſſe contendere audeant. Quare omnino credibile eſt utrumque iſtud eodem modo ſe
habere in Planetarum regionibus atque hic; neque aliam eſſe
iis, quæ illic habitant animantibus, videndi rationem. Ha-
bebunt igitur oculos; atque etiam binos minimum, quò poſ-
ſint rerum ante pedes poſitarum diſtantias percipere, ſine
quo vix tutò ingredi licet. Et hæc quidem ad vitæ uſum ne- CHISTIANI HUGENII ceſſariò tribuenda ſunt animantibus Planetarum univerſis fe-
re. Quæ vero ratione & mente prædita ſunt, cum alias
quoque ex viſu utilitates capere poſſint, tantò magis con-
ſentaneum eſt ut tam præclaro munere donata ſint. Nos
enim colorum pulchritudinem, formarum elegantiam, ac
concinnitatem viſu percipimus; legimus, ſcribimus, cælum
& aſtra contemplamur, eorumque curſus, magnitudineſque
metimur; quæ quatenus ad Planetarum incolas quoque per-
tineant, paulo poſt videbimus. Nunc illud prius quæra-
mus an cæteros quoque ſenſus noſtros iis contigiſſe veriſi-
mile ſit. Ac de auditu quidem multa ſuadent, ut cunctis,
quæ illic ſunt, animalibus eum ineſſe credamus. Prodeſt
enim plurimum ad vitam à periculis tutandam; cum ſonitu
ac fragore ſæpe imminens infortunium cognoſcatur; præſer-
tim noctu atque in tenebris, cum oculorum auxilium ere-
ptum eſt. Videmus præterea ut animalia pleraque vocis ſo-
no ſui ſimilia advocent, multaque inter ſe ſignificent, nobis
quidem parum intellecta, ſed plura fortaſſe quam putamus. A pud ea vero quæ ratione utuntur, ſi cogitemus quam mi-
rabilis ſit vocis & auditus oportunitas, vix credibile videbi-
tur tam utilem ſenſum, tantumque loquendi artificium, hu-
jus Terræ noſtræ, ac noſtri tantum cauſa fuiſſe inventum. Quomodo enim illis non multum deſit ad vitæ commoda,
& felicitatem noſtræ ſimilem, qui tanto beneficio carent: aut quanam alia re penſari hoc poſſit? Quod ſi porro conſi-
deremus, quam pulchre, quamque induſtrie natura hoc ef-
fecerit, ut idem ille aër, cujus reſpiratione vivimus, cujus
flatu navigamus, qui, ut volare queant, avibus præſtat; ut,
inquam, idem ille ad exprimendum proferendumque ſonum
comparatus ſit; ſonus verò ad formandum, auribuſque in-
gerendum ſermonem; vix credemus inſignem hunc aëris
uſum, in terris iſtis longinquis eam neglexiſſe? Eſſe enim
illic aërem qui terris incumbat, vix dubitari poteſt, cum nu-
bes in Jove apparere dixerimus. Sicut enim hæ ex aquæ
guttulis minimis conſtant, ita ex particulis aquæ ſeorſim vo-
litantibus magna ex parte formatur aër ille qui propius ter- COSMOTHEOROS, LIB. I. ram circundat. Quem Planetarum globis adeſſe etiam hoc
ſuadet, quod reſpirandi ratio, qua vita ſuſtentatur omnium
quæ hic habemus animantium, videtur omnino ex univerſa-
lioribus illis naturæ inſtitutis eſſe, velut nutriri ex fructibus
terræ.

156.1.

Nec deeſſe
@ll@s ſenſus.
Nec viſum.
Non audi-
tum,
Nec per quem
ſonus perfe-
ratur aërem,

De ſenſibus autem reliquis animalium ut dicere pergam,
eum ſanè qui ex tactu oritur, neceſſitate ſumma datum eſſe
apparet omnibus iis quæ molli flexilique pelle teguntur, quò
à lædentibus caveant refugiantque; cum abſque eo vulnera,
plagas, contuſioneſque crebras acceptura fuerint. In quo
tam provida natura fuit, ut, ne minimam quidem peilis par-
ticulam, doloris ſenſu vacare voluerit. Itaque hanc faculta-
tem, tam neceſſariam ad conſervandam animalium incolumi-
tatem, omnino credibile eſt etiam planetas inhabitantibus
inditam eſſe.

156.1.

Net tactum,

Odoratum vero ac guſtum quis non videt noceſſaria eſſe
paſcentibus, quo conducibilia a noxiis, nihilve profuturis
dignoſcant. Itaque ſi herbis, ſeminibus, aut fortaſſe carni-
bus quoque in regionibus iſtis animalia alantur; etiam his
ſenſibus, tam ad cavendum, appetendumque neceſlariis, cre-
dibile eſt ea non deſtitui.

156.1.

Nec odora-
tum, nec
guſtum.

Scio à nonnullis fuiſſe quæſitum, an non alii præter eos
quinque quos diximus, naturâ dari potuerint. Quod qui-
dem ſi concedatur, forſan dubitandum ſit animalium plane-
tariorum ſenſus longè alios eſſe ac noſtratium. Nec ſanè ob-
ſtare quidquam videtur quo minus alii extare poſſint perci-
piendi modi: attamen cum perpendimus ad quos vitæ uſus
unuſquiſque eorum, quos habemus, comparati ſint; non
videtur ſaltem alius quiſquam neceſſarius adjungi potuiſſe. Nempe effecit providentia ut & propinqua, & longius re-
mota, qualia eſſent oculis ſentiremus. Rurſus ut non viſa,
ſive a tergo, ſive in tenebris, auditus exciperet. Item ut
quæ nec oculi nec aures adeſſe nunciarent, alius tamen ſen-
ſus qui in naribus eſt præſentiret, idque in canibus mirabili
ut ſcimus ſubtilitate. Poſtremo effecit ut quæ quatuor iſtos
ſenſus effugerent, quò minus in corpus impacta nocere poſ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer