Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRISTIANI HUGENII diam, decorem attinent; non tamen dubitari poteſt, quin
in veri inveſtigandi ſtudio, judicandis rationum conſequen-
tiis, ac præſertim in ratiociniis, quæ ad quantitatem ac ma-
gnitudinem ſpectant, circa quæ Geometria verſatur, (ſi quid
habent ejuſmodi, quod mox inquiremus) non, inquam,
dubitari poteſt, quin prorſus ſimilis ſit, eademque via in-
grediatur illorum ac noſtra ratio; quodque apud nos verum
eſt, idem ſit in cæteris Planetis. Etſi vis ac facultas in his
rebus major minorve illorum incolis fortaſſe quam nobis
contigerit.

156.1.

Nec ratio-
nem in Pla-
netarum in-
colis à noſtr@
diverſam
eſſe.

Sed jam nimis longè provectum me eſſe ſentio. Ante
enim diſpiciendum erat de ſenſibus corporeis iſtorum in Pla-
netis agentium, quibus ſi carerent, vix jam aut vitam, ut
animalia, ſortiti eſſe videri poſſint, aut habere, in quo ra-
tionis uſum exerceant. Puto autem oſtendi poſſe probabili-
bus argumentis & bruta animantia, & quibus ratio ineſt,
convenire, in his quæ ad ſenſus attinent, cum iis quæ ter-
ram hanc incolunt. Primùm namque ſi cogitemus quid ſit
in animalibus videndi poteſtas, abſque qua neque paſcendi
ratio eſſet, nec pericula vitandi; nec denique vita alia quam
talparum aut lumbricorum; prorſus neceſſe eſſe intelligemus
ut, ubi ſunt animalia his præſtantiora, ibi & viſu prædita
ſint. Cum nihil ad vitam vel conſervandam, vel exornan-
dam æque conducat. Quod ſi vero inſpiciamus mirabilem
lucis naturam, ſtupendumque artificium, quo ad eam fruen-
dam oculi comparati ſunt, facile cognoſcemus, perceptionem
rerum procul diſtantium, cum circumſcriptione formarum, diſ-
crimen intervallorum, non alio modo, quam qui ex viſu ſit,
inſtitui poſſe. Non enim poteſt hic ſenſus, imo nec alius quiſ-
quam eorum quos novimus, exiſtere, quam ex motu extrinſecus
adveniente. Qui motus, ut alibi explicuimus, in efficiendo vi-
ſu, à Sole proficiſcitur, aut ſtellis inerrantibus, aut igne; quo-
rum particulæ celerrima agitatione concitæ, circumfuſam cæ-
leſtem materiam continue pulſant, impelluntque; qui impulſus
a proximis ad longe diſſitas citiſſime propagetur, fere eo modo
quo ſonus per aërem. Abſque hoc motu, materiaque æthe-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer