COSMOTHEOROS, LIB. I.
bendi arte, niſi ſumma in commerciis belliſque neceſſi@as
eam extudiſſet. Huic artem navigandi, huic ſerendi debe-
mus, maximamque partem cæterorum quibus fruimur inven-
torum; itemque naturæ arcana fere omnia, inter experien-
dum reperta. Ita ea ipſa propter quæ incuſanda rationis fa-
cultas videbatur, poſſunt dici ad perficiendam exacuendamque
eam plurimum prodeſſe. Nam & virtutes ipſæ, fortitudo
animi, & conſtantia, vix aliter quam in periculis rebuſque
adverſis apparere poſſunt.
156.1.
Non obſtare
hominum
vitia quo mi-
nus decorem
terræ conci-
lient.
Quod ſi igitur genus animalium rationabile in cæteris Pla-
netis eſſe cogitemus, quod virtutibus vitiiſque fere iiſdem
atque homines præditum ſit, id tanti eſſe exiſtimandum eſt,
ut abſque iis, longè quàm Tellus hæc noſtra viliores futuri
ſint.
Poſitis vero ejuſmodi Planetarum incolis ratione utenti-
bus, quæri adhuc poteſt, anne idem illic, atque apud nos,
ſit hoc quod rationem vocamus. Quod quidem ita eſſe
omnino dicendum videtur, neque aliter fieri poſſe; ſive
uſum rationis in his conſideremus quæ ad mores & æquita-
tem pertinent, ſive in iis quæ ſpectant ad principia & fun-
damenta ſcientiarum. Etenim ratio apud nos eſt, quæ ſen-
ſum juſtitiæ, honeſti, laudis, clementiæ, gratitudinis inge-
nerat, mala ac bona in univerſum diſcernere docet: quæque
ad hæc animum diſciplinæ, multorumque inventorum capa-
cem reddit. Exſtaretne alibi diverſa ab hac ratio? cenſere-
turque injuſtum aut ſceleſtum in Jove aut Marte, quod apud
nos juſtum ac præclarum habetur? Certè nec veri ſimile eſt,
nec omnino poſſibile. Cum enim rationis, qualem hic
agnoſcimus, ductu opus ſit ad tuendam vitam ac ſocietatem
(nam & hanc apud Planeticolas reperiri oſtendemus) ſi con-
traria ejus decretis ſtatuantur, ſequetur ruina ac ſubverſio eo-
rum, quibus ejuſmodi mens perverſa contigiſſet. At con-
ſervati
[?]
o, ut videmus, rerum conditori ubique propoſita eſt. Verum utur affectiones animi à nobis aliquatenus diverſæ
ſint@ apud iſtos longinquarum terrarum habitatores, puta in
his quæ ad amicitiam, iram, odium, honeſtatem, verecun-