Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRISTIANI HUGENII voluptatem percipit. Si nullum in Planetis eſt ejuſmodi ani-
mal, quid eſſe queat, quod tanti æſtimandum ſit, quove is
defectus penſetur? Pone in Jove majorem multo animantium
varietatem; plures arbores, herbas, metalla: nihil erit in
omnibus his, ob quæ tantum dignitatis accedat iſti mundo,
ac noſtro propter humani ingenii mirabilem naturam. Hic
ſi me judicium fallit, fateor me pretia rerum æſtimare ne-
ſcire.

156.1.

In Planetis
eſſe animan-
tia, quæ ra-
tione utan-
tur.

Nec dicat aliquis, tantum malorum ac vitiorum eidem
humano generi ineſſe, ut merito dubitari poſſit, an, tale
quodpiam animal Planetariis mundis tribuendo, dignitas iis
ornamentumque, an his contraria acceſſura ſint. Primum
namque non impediunt vitia, majori hominum parti [?] inſita,
quin ii qui virtutem, ac rectum rationis uſum ſectantur, tan-
quam pulcherrimum quid præſtantiſſimumque cenſendi ſint. Præterea credibile eſt, ipſa illa animi vitia, magnæ homi-
num parti, non ſine ſummo conſilio data eſſe. Cum enim
Dei voluntate ac providentia talis ſit Tellus, ejuſque inco-
læ, quales cernimus; abſurdum enim foret exiſtimare omnia
hæc alia facta eſſe, quam ille voluerit, ſciveritque futura; putandum eſt utique non fruſtra multiplicem adeo animo-
rum diverſitatem mortalibus eſſe inſitam; ſed malorum cum
bonis miſturam, quæque inde eveniunt infortunia, bella,
calamitates, eo fine accedere, ut neceſſitate urgente ſtimu-
loſque admovente, ingenia excitentur, exerceanturque, dum
quærimus ea quibus ab hoſtibus nos tutemur, quibuſve ma-
chinis teliſque eos perſequamur: Utque paupertatem ac mi-
ſeriam depellere conantes, varias artes exquiramus, natu-
ramque ſcrutemur, ex cujus cognitione deinde auctoris po-
tentiam prudentiamque admirari neceſſe ſit; quas forſan alias
pari ſtupore ac beſtiæ præteriiſſemus. Nec enim dubitan-
dum eſt, ſi in continua pace, omniumque rerum affluentia
homines ætatem agerent, fieri poſſe ut admodum diu, non
aliter fere quam bruta animalia, victuri ſint; omnis ſcientiæ
expertes, pluriumque commodorum ignari, quibus melius
jucundiuſque vita tranſigitur. Careremus mirifica illa ſcri-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer