Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

COSMOTHEOROS, LIB. I. bus, aloë. In quibus rurſus ea quam ſcimus, minus diſſi-
milium eſt copia. Ad hæc propagandi viæ variæ inſpician-
tur; velut ex ſeminibus, nucleis, taleis, inſitione, bulbis. Quibus omnibus nihilo pauciora, aut minus miranda, in
Planetarum terris reperiri, exiſtimandum ſit.

156.1.

@lem in ſtir-
pibus locum
babere.

Sed quod in hac diſquiſitione præcipuum eſt, plurimam-
que jucunditatem habet, nondum attigiſſe mihi videor; quamdiu nullos in terris illis ſpectatores poſui, qui tot rebus
creatis fruantur, pulchritudinemque, & varietatem earum,
admirentur. Et video quidem, neminem fere eorum, qui-
bus vel leviter hæc meditari contigit, dubitaſſe quin ſpecta-
tores aliqui in Planetis collocandi ſint: non quidem homi-
nes nobis ſimiles, ſed animantia tamen ratione utentia. Nem-
pe iis viſum eſt, qualemcunque terrarum iſtarum ornatum,
velut fruſtra, nulloque fine aut conſilio, fore procreatum,
ſi non hoc propoſitum fuiſſet, ut ab aliquo cerneretur, qui
intelligere ejus elegantiam poſſet, fructumque ſimul percipe-
re, & ſummi opificis admirari ſapientiam. Ego vero non
hoc præcipuum argumentum habeo, cur animal rationis par-
ticeps Planetas incolere exiſtimem. Quid ſi enim dicamus
ipſum Deum ſpectare quæ effecit; (alia quidem ratione quam
nos, ſed videre eum quis dubitet qui oculos fabricatus eſt;) iiſque delectari, neque præterea quidquam requiri. Nonne
enim ob hoc ipſum & homines condidit, & quicquid conti-
net mundus univerſus? Itaque quod præcipue me movet, ut
rationabile animal in Planetis non deeſſe credam, hoc eſt,
quod nimia Terræ noſtræ præ cæteris illis eſſet præſtantia ac
nobilitas, ſi ſola animal haberet tam longe cæteris omnibus
animalibus, nedum ſtirpibus præcellens; in quo ineſt divi-
num quiddam; quo cognoſcit, intelligit, res innumeras
memoria complectitur, veri expendendi judicandique capax
eſt, cujus denique gratia quicquid terra progenerat paratum
eſſe videtur. Omnia enim in uſus ſuos vertit. Lignis, la-
pidibus, metallis, domos exſtruit; Avibus, piſcibus, peco-
re & herbis veſcitur; Aquæ & ventorum commodis ad na-
vigandum utitur; ex florum odore pulchriſque coloribus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer