Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

COSMOTHEOROS, LIB. I. quanta exiſtimetur. Favet eorum ſententiæ, qui omnia alia
illic imaginantur, quod Natura videatur varietatem plerum-
que, & plurimis in rebus, ſectari; quodque Conditoris po-
tentia hoc ipſo magis declaretur. Sed cogitare debent, non
eſſe hominum arbitrio definiendum quàm magna iſta ſit va-
rietas ac diſſimilitudo. Neque, quia poſſit eſſe immenſa,
reſque illæ ab intellectu, & comprehenſione noſtra penitus
remotæ, idcirco neceſſe eſſe, ut reipſa tales exiſtant. Quam-
vis enim ſimilia omnia iis quæ apud nos ſunt, finxiſſet Deus
in cæteris Planetis; nihilo minor eſſet ſpectatoribus eorum,
ſi qui ſunt, admiratio, quam ſi plurimum diſtarent: cum,
quid in aliis effectum ſit, nullo modo poſſiut cognoſcere. Potuiſſet in terris Americæ, aliiſque longè remotis, aliqua
creaſſe viventia, quæ his noſtris nihil ſimile haberent; neque
id fecit tamen. Nam formarum quidem diverſitatem aliquam
eſſe voluit, quibus animalia herbæque noſtræ à tranſmarinis
illis, diſſiderent, ſed & in his ipſis formis, inque creſcendi
& generandi modis, multa utriſque convenire fecit. Habent
enim & illic animalia pedes, alas; atque intus cor, pulmo-
nes, inteſtina, vulvas; cum hæc omnia in unoquoque gene-
re illorum, ac noſtratium quoque, planè diverſa ratione or-
dinari potuerint, ab infinitæ ſolertiæ opifice. Non igitur
omnem varietatem quam poterat in rebus creatis, earum au-
ctor exhibuit, nec proinde argumento illi, quod a Naturæ
novandi ſtudio petitur, tantum tribuendum eſt, ut omnem,
qui in cæteris Planetis eſt, ornatum ab eo, qui in Terra no-
ſtra conſpicitur, prorſus alienum putemus. At contra cre-
dibile eſt, inter ea quæ in ſuperficie iſtorum globorum gene-
rantur, quæque apud nos ſunt, præcipuam eſſe differentiam,
quæ ex majori, minorive, eorum a Sole, caloris vitæque fon-
te, diſtantia oriatur. Propter quam tamen magis materiam,
quam formam rerum, variari neceſſe ſit.

156.1.

Non nimian [?]
in hiſce ſin-
gendam diſ-
ſimilitudi-
nem.

Ad materiam vero quod attinet qualiumcunque ſtirpium,
atque animantium, quæ Planetas exornant, etſi qualis ſit co-
gitatione aſſequi nequeamus, illud tamen vix dubitari poteſt,
quin ex elemento humido, uti noſtra omnia, creſcant &

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer