Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

COSMOTHEOROS, LIB. I. certum affirmamus, (quî poſſimus enim?) ſed conjecturis
tantum agimus, quarum de veriſimilitudine ſuo cuique arbi-
tratu judicare liberum ſit. Quod ſi quis irritam igitur, & inanem in his operam nos ponere dicat, de rebus iis conje-
cturas prodendo, de quibus ipſi fateamur nihil certi unquam
comprehendi poſſe: reſpondebo totum Phyſices ſtudium,
quatenus in cauſis rerum eruendis verſatur, eadem ratione
fore improbandum; ubi veriſimilia inveniſſe laus ſumma
eſt, & indagatio ipſa rerum, tum maximarum, tum oc-
cultisſimarum, habet oblectationem. Sed veriſimilium
multi ſunt gradus, alii aliis veritati propiores, in quo dili-
genter æſtimando præcipuus judicii uſus vertitur.

156.1.

Inquiſitio-
nem horum
ut nimis cu-
rioſam repre-
hendi non
debere.
Conjecturas
non eſſe va-
nas, quia
non plane
certæ.

Ut vero mihi videtur, non tantum res ad cognitionem
maximas hic indagamus, ſed quarum contemplatio ſtudiis
quoque ſapientiæ multum conducat. Expedit nimirum ut,
velut extra Tellurem hanc poſiti, procul eam intueamur,
quæramuſque, an ſola ſit in quam omnem ornatum natura
contulerit. Ita enim rectius quid ſit, quoque loco haben-
da, intelligere poterimus: quemadmodum qui longinquas
regiones obeunt, de patriæ ſuæ rebus verius judicare ſolent,
quam qui nunquam inde ſe moverunt. Nec ſane ille ma-
gnopere admirabitur quæcunque hic vulgo maxima haben-
tur, qui, rationibus noſtris aliquid tribuens, multitudinem
Terrarum noſtræ ſimilium, ſimiliterque incolis ſuis frequen-
tatarum, ſibi propoſuerit. Deum vero, tantarum rerum
effectorem, quî poterit idem non valde ſuſpicere & venera-
ri? cujus providentiam, ſapientiamque mirabilem, paſſim
hic aſſertam inveniet, contra falſas opiniones eorum, qui
vel ex fortuito corpuſculorum concurſu ortam eſſe Terram,
vel omni principio eam carere dixerunt. Sed jam ad pro-
poſitum.

156.1.

Ad ſapien-
tiam & pie-
tatem facere
quæ hic tra-
ctantur.

Et quoniam maximum ſumetur argumentum, ad ea quæ
inſtituimus probanda, ex ordinatione Planetarum Coperni-
cea, quodque inter eos Tellus hæc haud dubie numeratur; bina ſchemata hic initio deſcribo, quorum alterum orbes
eorum, circa Solem diſpoſitos, continet, veris proportio-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer