CHRISTIANI HUGENII
tiam, non licuit; ſæpius ea de re ſermones habitos memini. Qualia vero eſſent, quæ in iſtis regionibus extarent Naturæ
opera, id ne ſperandum quidem eſſe ut unquam ſciri poſ-
ſit, fruſtraque proinde quæri, certo credebamus. Neque
vero aut a priſcis Philoſophis, aut a recentioribus quidquam
ejuſmodi tentatum fuiſſe comperi. Nam inter illos quidem,
jam ab ipſo Aſtronomiæ exortu, cum primum Sphæricam
eſſe Terræ formam intellectum eſt, eamque undique æthere
cingi, fuere qui auderent alios eſſe in ſideribus mundos, imo
innumerabiles dicere. Poſteriores vero, ut Cardinalis Cu-
ſanus, Brunus, Keplerus, qui & Tychonem Braheum idem
ſenſiſſe ſcribit, Planetis quidem incolas ſuos tribuerunt; Cu-
ſanus & Brunus etiam Soli, & ſtellis inerrantibus: nihil ta-
men ulterius aut hi aut illi quæſiviſſe inveniuntur; neque
etiam nuperus auctor Gallicus dialogi ingenioſi de Mundo-
rum multitudine. Tantum fabulas quaſdam de Lunæ popu-
lis nonnulli contexuerunt, animi causâ, Lucianicis, quas
noſti, haud multo veriſimiliores. Nam & Keplerianas his
annumero, quibus ille in ſomnio Aſtronomico ludere voluit. Mihi vero, qui tot viris egregiis nequaquam me perſpica-
ciorem eſſe exiſtimo, ſed eo feliciorem, quòd poſt illos. tantùm non omnes, natus ſim; cum ab aliquo tempore di-
ligentius iſta meditari cœpiſſem, viſum eſt non prorſus ob-
ſeptas eſſe, de rebus tam procul diſſitis, inquirendi vias, ſed
veriſimilibus conjecturis abunde materiam præberi. Quas
conjecturas meas, prout ſeſe ſubinde obtulerunt, in adver-
ſariis annotatas, nunc in ordinem redigere, tibique expo-
nere volui; atque aliquid etiam adjicere de Sole, Stelliſque
inerrantibus, & mundi magnitudine, cujus particula quæ-
dam minima eſt totius Syſtematis noſtri complexus. Et hæc
quidem, pro ſolito tuo res ſuperas cognoſcendi ſtudio, li-
benter te lecturum arbitror. Mihi certe ſcribere ea jucun-
dum fuit; utque ſæpe aliàs, ita nunc, velut in re ipſa, ve-
rum eſſe expertus ſum illud Archytæ; Si quis in cœlum a-
ſcendiſſet, naturamque mundi & pluchritudinem ſiderum
perſpexiſſet, inſuavem illam admirationem ei futuram,
COSMOTHEOROS, LIB. I.
(quæ alioqui jucundiſſima fuiſſet) niſi aliquem cui narra-
ret habuiſſet. Utinam vero hæc noſtra narrare non omni-
bus poſſem, ſed præter te lectores arbitratu meo deligere li-
ceret, qui nec Aſtronomicæ ſcientiæ, nec Philoſophiæ me-
lioris rudes eſſent; quibus facile conatus hoſce probatum iri,
nec, propter novitatem, defenſione opus habituros confi-
derem. Quia vero & in imperitiorum manus venturos pro-
video, & fortaſſe quorumdam ſeveriora judicia ſubituros,
puto non abs re fore ut utrorumque reprehenſiones jam
hinc repellere coner.
156.1.
Fuiſſe qui
Planetis in-
colas tribue-
rint, ſed ni-
hil præterea
de iis inqui-
ſiviſſe.
Atque erunt quidem, qui cum Geometriam aut Mathe-
maticas nunquam attigerint, omnino vanum ac ridiculum
hoc inceptum noſtrum cenſebunt. Incredibile enim iis vi-
detur, ut Siderum diſtantias, aut quæ ſit magnitudo eorum,
metiri poſſimus. Tum vero motum huic Terræ aut falſo
adſcribi exiſtimant, aut nequaquam adhuc probatum eſſe. Quare nihil mirum, ſi, quæ talibus fundamentis exſtruun-
tur, pro ſomniis nugiſque ſint habituri. Quid vero his di-
cemus, niſi aliter ſenſuros ſi diſciplinis iſtis, naturæque re-
rum contemplandæ, operam dediſſent. Hoc vero longe
plurimis non licuiſſe ſcimus, vel quod ad ea parum ingenio
comparati eſſent, vel quod unde diſcerent non haberent,
vel denique quod ſuis, aut reipublicæ curandis negotiis, alio
vocarentur. Itaque nihil eos reprehendimus; ſed, ſi dili-
gentiam in his rebus noſtram condemnandam putabunt, ad
magis idoneos judices provocamus.
156.1.
Occurritur
objectionibus
imperito-
rum.
Erunt alii qui ea, quæ veriſimilia eſſe oſtendere conati
ſumus, Sacris Literis adverſari prædicent, cum de Terris
animalibuſque, atque etiam ratione præditis, nos diſſerere
animadvertent; de quorum origine, aut quod omnino in
rerum natura extent, nihil illic traditum ſit, ſed ea potius
ex quibus contrarium ſequatur. Tantum enim de Tellure
hac, cum ſuis animantibus, herbiſque, & homine omnium
domino commemorari. Quibus reſpondeo, quod & ante
me alii, ſatis apparere non de omnibus iis, quæ Deus crea-
vit, particulatim nos edoceri eum voluiſſe. Itaque cum vel