Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

0383-01

155. BENEVOLO LECTORI
SALUTEM.

LIbellus hicce jam ad umbilicum dedu-
ctus, & prælo deſtinatus erat, cum
maximo rei literariæ damno Illuſtrem
ejus Auctorem primum morbus, dein
mors occupavit. Qui tamen ut in lu-
cem prodiret, cavit, ultima voluntate fratrem, ad
quem ſcriptus eſt, rogitans, hujus ut edendi curam
ſuſcipere vellet. Cui rei Nobiliſſimo Viro innume-
ris occupationibus & peregrinationibus, utpote qui
Magnæ Britanniæ Regi ad res Batavas à ſecretis
eſſet, diſtracto vacare non licuit, niſi anno ferme
poſt Auctoris obitum. Qua re, intercedente dein-
de etiam Typothetarum mora, factum eſt, ut cum
editioni jam omnia pararentur, & hic Vir fato ceſ-
ſerit, adeoque & Parente & eo, qui poſt parentis
obitum ejus vicem gerebat, & ad quem deſtinatus
erat, deſtitutus fuerit hic Libellus. Eadem tamen,
qua ab Auctore conſcriptus erat, ratione, eademque
ad fratrem, licet jam defunctum, inſcriptione, (Re-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer