Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRIST. HUG. DE SAT. ANNULO. vel omnino nihil elevatus erat ſupra ſuperficiem annulí,
quem Sol intuebatur.

151.1.

Saturnus
rotundus.

Hæc omnia tantum illis ſcripta ſunt, qui cum cura exami-
narunt, quæ tradidi in Syſtemate Saturni: & pro iis adhuc
addo, quantum attinet ad lineam æquinoctialem vel rotundæ
apparitionis Saturni, quæ linea formatur interſectione an-
nuli & plani orbitæ planetæ, me nullis cogi obſervationibus,
ad ſitum illius mutandum quem in Syſtemate Saturni præſcri-
pſi in 20{1/2} gr. Piſcium & Libræ. Quoties Saturnus è Sole viſus
pervenietad illa Zodiaci loca, rotundus apparebit, etiam quan-
do ab hiſce tantum duobus gradibus removetur; nam ex obſer-
vationibus anni ultimi percepi ita reſtringendos eſſe limites
quos 6 graduum ſtatueram, ut ſatis facerem quibuſdam Gali-
læi & Gaſſendi obſervationibus, quorum Teleſcopia mino-
ris notæ fuerant, quam credere auſus eram. Juxta ultimas
haſce limitationes minus apparitiones formæ rotundæ Satur-
ni durabunt quam ipſe olim prædixi; ita ut anno 1685 non
initio menſis Martii, ſed menſe Julio, brachia amittet Satur-
nus prope finem apparitionis ſuæ, & illa recuperabit ſequenti
menſe Novembri; pariter 1701 non poterit videri rotun-
dus, niſi menſe Junio, initio ſuæ apparitionis, & menſe Au-
guſto brachia ejus incipient renaſci.

151.1.

Linea æqui-
noctialis an-
nuli.

Antequam finem huic ſcripto imponam, hic addam, Ta-
bulam, quam dedi pro motu parvæ Lunæ, vel ſtellæ, quæ
comitatur Saturnum, & circa illum volvitur 47 minutis mi-
nus quam 16 diebus, huc uſque repertam eſſe adeo obſer-
vationibus congruam, ut nondum videre queam, ſitne quid-
piam addendum vel detrahendum.

152. FINIS.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer