SYSTEMATIS SATURNII.
ctores; quia ſi vera eſſet, refellebt
[?]
hypotheſin meam, cum
alioqui ſchema Euſtachianum, ſi ſine umbris conſideraretur,
plurimum illam confirmaret. Sed & me ejuſdem criminis te-
neri ajunt, quod paſſim umbras majores quam revera ſint
adjiciam. Neſcio equidem quas dicant; ſemel enim Satur-
ni globo annuloque umbras addidi, at non tanquam ita ob-
ſervaſſem, ſed explicandæ hypotheſeos cauſa, ut nempe ap-
pareret quo pacto annulum Saturno circumdediſſem.
Quod ſi faſciam in diſco ejus obſervatam, uti & illas quas
in Jove & Marte exhibui, nigriores quàm in cælo ſpectan-
tur, ob oculos poni dixiſſent, non iviſſem inficias. Fateor
enim ultro cælatoris culpa hoc accidiſſe; ac in Marte præ-
ſertim zonam longe dilutiorem, imprimis circa margines,
pigendam fuiſſe. Quam neque perpetuo ibi ſpectari opi-
nor, ſed, ut Joviales faſciæ, mutabilem formam habere, ſic-
ut poſtremis in Marte obſervationibus didici; de quibus a-
lias fortaſſe plura. Nihil autem ejuſmodi mihi viſum in u-
troque hoc planeta, Euſtachius non alio argumento probat
quàm cætera omnia, nempe quia ipſe non viderit.
Quod Syſtemati Copernicano Syſtema meum Saturnium
adaptaverim, nemo, ut opinor, jure me reprehenderit. At-
tamen cum Catholicis omnibus Fabrius illo interdicat, mi-
ror quod non vel hoc ſolo nomine rejicienda eſſe omnia
commenta mea pronuntiet. Sed videbat, credo, facile in
locum Copernicani Syſtematis Tychonicum me ſubſtitue-
ere poſſe. Utrum enim adhibeam parum admodum intereſt
ad phænomena quod attinet. Sed rei veritas haud aliter
quam Copernicum ſequendo explicatur; cujus ſententiam
non parum quoque noſtrum Saturni Syſtema commendat.
Non intelligo autem qui tam confidenter, hanc de Terra
mota opinionem, tantùm ab hetorodoxis Ariſtarchis tenen-
dam Fabrius aſſeveret. Quoties enim de ea cum Catholicis
(Romanis nempe) ſermones confero, profitentur illi ſe ne-
quaquam decretis in contrarium latis teneri, ſive ea à Car-
dinalibus, ſive ab ipſo ſummo Pontifice profecta fuerint. Quibus videlicet non tantum tribuunt in explicando ſacra-