Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRIST. HUGENII ASSERTIO veniri; cum contra, ex hypotheſi mea, cælum ipſum ſit quod
trans aperturas eas conſpicitur. Ego vero quæram ex Fabrio,
qui fiat ut cælum omne, cum vel interdiu vel noctu aſpici-
tur, non planè tenebroſum nigerrimumque appareat. Fate-
ri cogetur in cauſſa eſſe vapores illos ſive atmoſphæram Ter-
ræ circumfuſam, quæ interdiu quidem à Sole, noctu verò à
Luna aut ſtellis illuſtretur. Atque adeo ſi vapores ii auferan-
tur, planè nigrum appariturum eſſe cælum, æquè ac ſpatia
illa, Saturni anſis incluſa. Atqui tota atmoſphæræ illuſtratæ
craſſitudo tam inter nosac Saturnum, quam inter nos nigrum-
que cæli convexum interjecta eſt; ergo illius interpoſitu æque
multum de Saturniarum macularum nigredine, atque de illa
quæ cælum obtinet decedere neceſſe eſt; ac proinde eæ ma-
culæ nihilo obſcuriores reliquo æthere apparere poſſunt. Quod ſi igitur nihilominus hoc ſibi videri pertendant, fa-
teantur oportet viſus quadam fallacia id contingere, vicino
forſitan ſplendore Saturni, anſarumque ſuarum, paulo ob-
ſcuriora ſpatia illa reddente, quam abſque eo apparitura eſ-
ſent. Quanquam mihi nunquam id evenit: quinimo ejus con-
trarium quodammodo fieri animadverti. Dum enim anſæ
exigua tantum adhuc rima paterent, veluti circa 26. Nov. 1656, contigiſſe nullus dubito, nondum nigræ lacunæ diſtin-
cte cerni poterant, ſed tantum tenuiori luce, illa brachiorum
pars, quæ diſco Saturni proxima erat, perfuſa videbatur. Qua
eadem ratione & faſcia in Saturno, de qua ſuprà, paulò tan-
tum obſcurior reliquo ejus diſco cernitur, quia nempe licèt
revera nigra ſatis vel etiam nigerrima ſit, eſt tamen tenuiſſi-
ma, unde & latior ſimul juſto & dilutior ſpectatur.

Atque hinc apparet, fruſtra etiam adverſus hypotheſin
meam objici, quod per eam nunquam Saturnus rotundus ſi-
ne brachiis videri poſſit; quia nempe exiguam ſaltem lucem
in extrema annuli ora reliquiſſe videbar, qua futurum ſit ut
non penitus viſum effugiat annulus, quanquam à latere inſpe-
ctus nec brachia proinde in totum aboleantur. Nunc enim
ſciant nihil obſtare quo minus omnem lucem margini annula-
ri adimam, neque hoc abſurdum in rerum natura ſtatui Fa-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer