Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

IN SYSTEMA SATURNIUM. per in plano parallelo plano æquatoris; quia cùm ſatelli-
tes Saturni ejuſdem ſemper ſint cum eo declinationis & motu ſemper æquali in aliquo parallelo moveantur, mo-
tus enim diurnus ab ortu ad occaſum in aliquo paralle-
lo fieri cenſetur, quid mirum, ſi linea eorum centra con-
nectens in eo plano ſit, quod plano æquatoris parallelum
eſt; dixi, quæ per centrum Saturni duci videtur, quia
revera licèt Saturno ſuperiores ſint, oculus tamen judicat,
ejuſdem altitudinis eſſe; ac proinde in eadem linea cum
Saturno.

VII. Licèt ſupremi ſatellitis motus ab Hugenio defini-
tus ſit, utpote qui 16. circiter dierum ſpatio abſolvatur,
quanquam obſervationes à me factæ tantulùm refragantur; non tamen huc uſque quatuor inferiorum motus, vel ab
eo, vel ab alio quopiam definitus eſt, qui tamen ex fu-
turis obſervationibus haberi poſſet.

VIII. Turbinatio Saturni, vel illius annuli fictitii nulla
obſervatione probatur, ut jam indicavi; licèt enim ſol hoc
vertiginis motu agatur circa ſuum centrum, ut evincitur ex
illius maculis; aliis tamen planetis nulla hujuſmodi, vel alia
quæpiam probatio ſuffragatur.

IX. Illa brachia oblonga quæ Hugenius Saturno anne-
xa obſervavit annis 1655. & 1656. ſunt omnino fictitia, & vitio teleſcopii tribuenda: cur enim alii non obſervaſſent? præſertim cùm teleſcopium ad hunc finem ab eo adhibi-
tum brevius eſſet, ac proinde non melioris conditionis quàm
alia.

X. Figuræ ab illo excuſæ, & rejectæ facilè explicari
poſſunt in hac Fabriana hypotheſi: 1 a quidem lucidis in
maxima digreſſione, & obſcuris in conjunctione exiſten-
tibus; 2 a verò, lucidis tangentibus Saturni globum, & ob-
ſcuris in conjunctione poſitis; 4 a lucidis in maxima di-
greſſione poſitis, & obſcuris tantulùm extantibus; ita ut
modicam lucidorum portionem tegant; 3 a . eadem eſt cum
4 a . ſed teleſcopii vitio, in mucronem ivit, cùm in con-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer