IN SYSTEMA SATURNIUM.
uterque ſimul erit in cunjunctione, alter perigæi, alter apo-
gæi, ſed paulò poſt N H à perigæo aſcendit ad maximam di-
greſſionem occiduam S D, & S D ab apogæo deſcendit ad
maximam digreſſionem ortivam N H; atque ita deinceps, re-
petitis ac reciprocis recurſibus: idem prorſus dictum ſit de
duobus K L, K E, quorum mediocris diſtantia communis
eſt in O; perigæum commune inter O I; apogæum ſupra O,
æquè diſtans; maxima digreſſio ortiva K L, occidua R E; eſt autem digreſſio iſtorum, qui ſuperiores ſunt, major di-
greſſione illorum, quos inferiores eſſe ſupponit; ſuperiores
appellat lucidos, inferiores obſcuros; lucidi conſtant ex ma-
teria aptiſſima ad repercuſſionem luminis; obſcuri verò, ex
ineptiſſima, ad eundem finem; nec difficile fuit auctori na-
turæ, hujuſmodi materiam invenire, cùm etiam in hoc ſub-
lunari tractu hujuſmodi habeamus: mediocris diſtantia in
utriſque ab apogæo, & perigæo æquè diſtat: vult etiam idem
Fabrius, quinque ſatellites ejuſdem eſſe cum Saturno decli-
nationis, ac proinde ſemper in eodem plano eſſe æquatori
parallelo: quod facilè obtinetur, modò ab initio eandem
declinationem habuerint, eundemque ſimul inierint declina-
tionis motum, in eodem ſemper plano æquatori parallelo ſi-
ti: nec eſt, quod quiſquam miretur, quinque ſatellites Sa-
turno adeſſe, cum Jovi quatuor adſint, Soli duo, Terræ
unus, Marti fortè tres, quis ſcit, nondum explorati; quia
à Martis globo longius digrediuntur, quàm Medicei à Jo-
ve; non tamen tam longè, quàm Venus aut Mercurius à
Sole; vult demum, obſcuros citiùs ſuam revolutionem abſol-
vere, & lucidos tardiùs; cujus rei analogiam habemus in Ve-
nere, & Mercurio.
His poſitis, omnes Saturni phaſes, omnia phænomena
facilè omnino explicantur. Solus Saturni globus ſuis ſatelli-
tibus aliquando deſtitutus apparet, ſcilicet figura ſphærica; nec enim alia cæleſtibus corporibus indita eſt: hujus phæno-
meni ratio ex eo petitur, quòd duo lucidi (de primo enim
omnium ſupremo hoc loco non agitur) vel ſint conjuncti, id