EUSTACHIUS DE DIVINIS
D, quæ ſunt puncta primi mobilis; idque motu retardato,
circa H & K, id eſt, circa puncta ſtationum, accelerato
verò, hinc inde circa I. hinc duplex ſtatio, in punctis ſcili-
cet E & D. hinc regreſſio, vel motus retrogradus brevior
directo; quia radius circuli æquè diuturni (ſic eum vocat,
quem planeta æquè citò conficit, ac punctum primi mobi-
lis ſuum) eſt brevior, radio mediocris diſtantiæ B P. ex
his ſequitur latitudinis mutatio ſingulis ferè diebus: ſed hæc
rudi Minerva deſcripſiſſe ſufficiat; ex quibus omnia Saturni
phænomena, nullo ferè negotio, per cauſas phyſicas expli-
cat. Jam ad ſatellites Saturni orationem converto. Quin-
que Fabrius agnoſcit; minimus & ſupremus omnium eſt
quem Hugenius, primus opinor, ſub aſpectuna
[?]
hominum
adduxit, quemque, ut dixi, ab illuſtriſſimo, & doctiſſimo
Riccio certior factus, adhibito 36. palmorum teleſcopio,
an. 1657. per multos dies, menſe Julio conſpexi, ortivum
modò, mox occiduum; dicta autem die non comparuit,
quia conjunctus Saturno erat. Hic ergo ſupra Saturnum eſt,
& dum in perigæo verſatur, citiùs ſuum orbem abſolvit, quàm
Saturnus ſuum, quando eſt in apogæo, tardiùs; & æquè ci-
tò in mediocri diſtantia, æquè ab utroque termino diſtante: hinc aliquando Saturnus illum à tergo relinquit, aliquando
ille Saturnum; hinc aliquando ortivus, aliquando occiduus,
aliquando latet in conjunctione; à conjunctione apogæi,
ſemper ortivus; à conjunctione perigæi, ſemper occiduus; quid plura? in Mediceis appoſitam analogiam habemus.
Alii quatuor inferiores ſunt, Saturno licèt ſuperiores,
quorum ſyſtema ſic Fabrius explicat: Sit centrum terræ, & mundi A, Saturni diameter G C, centrum B, ducta cenſea-
tur recta A B P; ſint duo N H, S D, in maxima digreſſio-
ne N H ortiva; S D occidua, hinc inde æquali; in qua ſit
illorum ſtatio; & mediocris diſtantia A I; hoc loco, dia-
metros dumtaxat pro globis exhibeo: tendat autem N H
versùs perigæum; & S D, versùs apogæum, pari greſſu, & paribus intervallis, ita ut hic apogæum, & ille perigæum ſi-
mul attingant; iſtud eſt inter B I, illud verò inter I O. tunc