Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

IN SYSTEMA SATURNIUM. tia ad utrumque terminum; hunc autem primum motum re-
ctum vocat. VI. Supponit alium motum rectum, ſecundum
ſcilicet, ac declinationis ab Auſtro ad Boream, & viciſſim; fines porro diverſi ſunt in diverſis planetis, pro diverſa de-
clinatione maxima cujuſlibet planetæ; eſt etiam hic motus
eodem modo acceleratus, & retardatus, quo prior; & me-
diocris diſtantia eſt in æquatore: ex his tribus motibus, Sa-
turni motus componitur; vel potiùs eſt motus quidam ſim-
plex circulari affinis, prædictis duabus determinationibus in-
ſtructus; vel, ut ajunt Scholaſtici, modificatus; primus mo-
tus brevior eſt; ſecundus diuturnior; cujus ſanè diſcriminis
cauſam affert. Sed ut rude aliquod ſchema exhibeam, omiſ-
ſo ſecundo motu recto, ſit centrum mundi B. hic terram col-
locat immobilem. Sit G B diſtantia Saturni apogæi; B O di-
ſtantia perigæi; B P diſtantia mediocris, Saturnus circulum,
vel orbem radio G B tardius percurrit, quàm Stella vel pun-
ctum primi mobilis, cui reſpondet; citius verò percurrit or-
bem radio B O, & æquè citò radio B A minore mediocri
diſtantia B P. His præmiſſis, ſit Saturnus in apogæo G, re-
ſpondens puncto C primi mobilis, vel initio arietis v. g. & ſupponatur punctum C per S deſcribere ſuum circulum, mo-
tu diurno; item Saturnus in G ſuum, per R, ſcilicet versùs
occaſum; punctum C citiùs abſolvit ſuum gyrum, quàm Sa-
turnus; igitur Saturnum à tergo relinquit, versùs ortum, ſci-
licet in aliquo puncto curvæ G H; nempe primo motu re-
cto, à circulo apogæi L R ſenſim deſcendit ad circulum pe-
rigæi Z X, donec tandem multis orbibus actis, perveniat in
H, & reſpondeat puncto E primi mobilis, v. g. 20. gradui
Arietis: toto illo tempore, moveri dicitur in conſequentia; id eſt, juxta ſeriem ſignorum, initio quidem, motu accele-
rato; & ſub finem, retardato; in H ſtare videtur: hîc enim
æquè citò ac punctum E ſuum gyrum agit: Quia verô adhuc
deſcendit versùs perigæum, decurrit deinceps ſuos orbes ci-
tiùs, quàm puncta primi mobilis, quibus reſpondet; ac pro-
inde illa relinquit à tergo, versùs ortum ab H quidem, ad
perigæum I: ab I verò, ad K; hinc videtur regredi ab E ad

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer