Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

EUSTACHIUS DE DIVINIS pſum excipiat. Id demum, quod ſubnectit, ſuperficiem
annuli ad nos obverſam à ſole aliquando non illuminari, ex
regulis opticis omnino refellitur; ſuppoſita ſcilicet maxima
illa Saturni diſtantia, nec non ſolis diametro longè majore,
quo fiat, ut ſuperficies Saturni ad nos obverſa ſemper illu-
minetur; hinc totus Saturni diſcus ſemper apparet. De Sa-
turnicolis nihil eſt, quod dicam, riſu potiùs, quàm argu-
mentis hoc commentum refellitur; accedit, quòd catholicis
dogmatis adverſatur, quæ homines tantùm illos agnoſcunt,
qui ab Adamo duxerunt ortum.

Nonnulla etiam falſa admiſcuit, ut pag. 539. ubi dicit fa-
ſcias Jovis lucidiores eſſe reliquo diſco; cùm tamen obſcu-
riores certò videantur: Item globo Martis latiorem faſciam
ſub obſcuram obduci; nihil tale unquam obſervatum eſt; deinde nunquam Saturnum vidimus ea forma, quam illi tri-
buit pag. 542. 545. tractum illum cæli circa Oriona, illu-
ſtriorem eſſe vidimus, cum iis ſtellis ſplendentibus, quas
ipſe recenſet. Multa etiam de Saturni phaſibus ſtatuit, ex
paucorum annorum obſervationibus, quæ pro certis habere
non poſſum, donec ſubſequentium annorum obſervationibus
congruant; nempe ipſe obſervationes ſuas primum cœpit 25. Martii anno 1655. eaſque ad 19. Februarii anni 1656. bre-
viore tamen teleſcopio uſus, 12. pedes longo perduxit; ac
proinde minùs fideles cenſendas, ut ipſe ultrò fatetur. Stan-
dum igitur obſervationibus deinceps ab eo factis, ac repeti-
tis identidem, adhibito longiore tubo, 23. circiter pedum,
perductiſque ad 26. Martii anno 1659. Si aliquæ eſſent ab
eo notatæ à 30. Junii ad 20. Julii anno 1657. viderem u-
trùm meis conſentirent; ſed nullas toto illo tempore factas
invenio; an fortè paucæ illæ obſervationes ſufficient ad cer-
tum quid ſtatuendum? præſertim cum toto illo, quo factæ
ſunt, temporis intervallo, vix Saturnus 38. gradus confe-
cerit, traductus ſcilicet à 20 grad. Virginis ad 28. Libræ; an fortè inquam modicus ille arcus decurſus ſufficiet ad cer-
tam & indubitatam hypotheſim ſtatuendam? Statuit autem,
anſas magis apertas, & patentes videri, Saturno exiſtente

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer