Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

EUSTACHIUS DE DIVINIS verò 16. palmorum conjunctos videri, nempe, ut dixi, po-
tiore jure, ſejuncti, majore teleſcopio, conjuncti verò, mi-
nore viderentur; cùm verò ſuo minore ſejunctos viderit,
majore verò ad inſtar brachiorum, hinc inde adnatorum ex-
tantes, perſpicuum majoris teleſcopii vitium eſt, cujus ope-
râ radii minùs accuratè projiciuntur, & ut vulgò dicimus,
inepta fit terminatio. Teleſcopium igitur Hugenianum meo
primas deferat, oportet; quo ſcilicet ea diſtinctè vidi, quæ
ille ſuo diſtinctè videre non potuit.

145.1.

TAB. LII.
fig. 1.

At non me latet cauſa qua fiat, ut Hugenius obſtinatè ne-
get, ſejunctos videri poſſe; commentus eſt ipſe hypotheſim
annuli Saturni globum cingentis, cujus operâ, illas phaſes
explicare conatur, quæ in hoc planeta obſervatæ fuere: ut
autem ſuæ opinioni, vel ſuo commento conſulat, illud pro-
fectò ipſi negandum fuit, quo ſemel admiſſo commentitia il-
la hypotheſis penitùs corruebat; ſi enim annulus Saturnum
ambit, nunquam ſejuncti ſatellites videri queunt: pari modo
fingit, præfatas anſarum vacuitates ejuſdem cum reliquo cæ-
lo coloris eſſe, ut ſuæ hypotheſi conſulat; ſuppoſito enim
illo annulo in iis vacuitatibus, nihil niſi cælum videtur; at
revera, ut jam ſuprà dixi, nigriores illæ apparent, ex quo
Hugeniana hypotheſis corruit. Ut igitur ſuam illam opinio-
nem indemnem ſervaret, ea removenda eſſe putavit, quæ ſi
adeſſent, illius opinionis falſitas manifeſta evaderet: & hæc
ſibi perſuaſit, nobis tamen minimè perſuaſurus, qui rem ſe-
cus eſſe, oculari demonſtratione prorſus evicimus.

Alterum eſt quod Hugenius vel finxit, vel leviter ſibi per-
ſuaſit, quod tamen ejuſdem furfuris eſt; dicit enim, faſciam
quandam nigricantem in Saturni globo videri, quæ quidem
ex æquo medium diſcum ſecat, quando ſolus Saturni globus
ſuo ſatellitio deſtitutus apparet; ubi verò ſatellites adſunt,
modò ſuprà, modò infra brachiorum lineam faſcia videtur; ſed hoc etiam merum figmentum eſt ab auctore excogitatum,
ut annulo ſuo conſuleret; nam cùm ipſi opponeretur, ad-
miſſo ſemel hoc annulo nunquam Saturnum videri poſſe, vel
anſulis, vel brachiis deſtitutum, quod tamen omnibus ob-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer