IN SYSTEMA SATURNIUM.
ſa exhibet; quod tamen falſum eſſe, omni aſſeveratione affir-
mo, cùm anno 1657. cœptis obſervationibus die 30 Junii,
& ſepties, vel octies, ad vigeſimum uſque Julii repetitis, ad-
hibito ad hunc finem teleſcopio triginta ſex palmorum, ac-
curatiſſimè fabrefacto, prædictos ſatellites figura ſphærica
tornatos à Saturni globo omnino ſejunctos obſervarim, qua-
les prima figura Hugenii illos repræſentat, & quales jam an-
tè Galilæus viderat, idem obſervavi anno proxime ſequenti,
teleſcopio 24. palmorum uſus; adfuerunt teſtes omni exce-
ptione majores; præ cæteris, vir clariſſimus Alphonſus Bor-
relli, Magni Etruriæ Ducis inſignis Mathematicus, & Geo-
metra, typorum gloria orbi ſatis notus: neque hæc contra-
dicendi ſtudio à me adſtrui, quiſquam ſibi perſuadeat; quo
enim tempore, hos ſatellites ſphæricos à Saturni globo, mo-
dico quidem, ſed quod ſenſu, adhibita teleſcopii opera, per-
cipi poterat, intervallo disjunctos vidi, nunquam mihi per-
ſuadere potuiſſem, aliquem fore, qui ſejunctos unquam vi-
deri poſſe negaret; Dico igitur, disjunctos à me viſos fuiſ-
ſe; negat Hugenius disjunctos videri poſſe; produco teſtes
omni exceptione majores, qui una mecum viderunt; Utri
quæſo habenda fides? Sejunctos videri poſſe contendo, cùm
reipſa ſejunctos viderim, adductis teſtibus omni exceptione
majoribus; negat Hugenius, videri poſſe; quia ſcilicet nun-
quam ipſe vidit; ſed alii viderunt; negat tamen videri poſſe; adſunt & jurant teſtes; illos ejurat, & fidem alienis teleſco-
piis detrahit; perperam quidem, meo judicio; nempe bre-
viore teleſcopio diſcerni non poterant, licèt revera disjun-
cti eſſent: igitur cùm eos ſejunctos viderim meo teleſcopio,
ideo neceſſaria conſecutionis vi deduco, hoc perfectius, & melius eſſe; nec enim longitudo æqualis, immo, nec major
defuit; nec accurata operantis manus vel artificis diligentia
deſiderata eſt. Teleſcopium igitur Hugenii, longiùs licet,
breviorum vitio laboravit, cum illius opera, ſejunctos diſtin-
ctè videre non potuerit, quo vitio, ut dixi, breviora per-
ſpicilla laborant; falſum enim eſt, quod habet pag. 35. bre-
viore teleſcopio 8. circiter palmorum ſejunctos, longiore