Præterea fruſtra omnino duo vitra in vitrum oculare u-
trinque convexum conjunxit; cùm unica lens ſufficiat: Ego
lentem in prædictis obſervationibus adhibui, radios paralle-
los colligentem, & projicientem in focum diſtantem unc. 3. ſcrup. 2. ſed hæc diſtantia minor eſt diſtantia projectionis
Hugenianæ unc. 1. igitur lens mea acutior: licet tubi mei
longitudo major ſit; & cum ex hoc teleſcopia cenſeantur,
ut optimè ipſe obſervat; inde certè pari jure deduco, meum
teleſcopium præſtantius eſſe, idque triplici nomine. Primò,
quia longius eſt. Secundò, quia vitrum objectivum habet
majoris aperturæ patiens. Tertiò quia lentem acutiorem ſuſ-
tinet.
Hugenius pagina libelli 37. de me ita ſcribit. Tales au-
tem (Saturni ſcilicet anſas) Euſtachius de Divinis notavit
annis 1646 1647. 1648. à quo editum Schema ad numerum
10. hic exhibuimus; iſque cum præſtantiſſimus perſpicillo-
rum artifex habeatur, credibile eſt, omnium emendatiſſi-
mè Saturni faciem deſcripſiſſe, niſi quod umbras illas, quæ
in ſchemate apparent, de ſuo, ut opinor, adjecit. Eſt ſa-
nè, quod multas illi gratias habeam, pro iis laudibus, quas
mihi ignoto homini ac minimè cogitanti aſperſit; ſed quid
hoc eſt, de meo adjeciſſe, niſi hominibus impoſuiſſe? Si
enim de meo eſt, fictum eſt, nec reipſa talem Saturnum ex-
hibui, qualem obſervavi; quia de meo umbras illas adjeci,
quas in Saturno non vidi, nec videre potui, cùm revera in
Saturno non ſint; fabula igitur eſt, fictio eſt; immo in re
tanta pro luculenta fraude haberi debet, cum inde homines
in errorem facilè inducantur. At ſi umbras de meo adjeci,
Hugenius ejuſdem criminis reus eſt, qui paſſim, ut ſuum
annulum Saturno injectum meliùs exprimeret, longe majo-
res umbras adjecit: ſed profecto neuter adjecit de ſuo; ut
enim globus, corpus ſcilicet ſolidum, in plano deſcribatur,
aliquid umbræ accerſendum eſt, quo figura ſolida exprima-
tur & appareat, alioquin merus circulus evadet: Quis vel
tyro in arte graphica hoc neſcit? Umbras ſcilicet accerſen-
das eſſe ad figuras ſolidas deſignandas. Umbram igitur de