Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

SYSTEMA SATURNIUM. mediocri. Sol autem hîc apparet diametro 30′, 30″. Ergo
Jovialis diametri ad Solarem hæc proportio erit quæ 5′,
35″ ad 30′, 30″, hoc eſt paulo major quam 1 ad 5{1/2}.

142.1.

Jovis terris
proximi dia-
meter appa-
rens quanta
obſervetur.

Accuratè etiam diametrum Veneris dimenſus ſum, ea
quam poſtmodum exponam methodo, invenique cum ter-
ris proxima eſt, non majorem fore quam octoginta quinque
ſecundorum ſcrupulorum. Eſt autem diſtantia hæc Veneris
perigææ ad mediam Solis à Tellure diſtantiam circiter ut 21
ad 82. Ergo ſi apud Solem Venus conſiſteret appareret ejus
diameter duntaxat 21″, 46″′. Unde conſtat ita eſſe diame-
trum Veneris ad Solis diametrum ut 21″, 46″′ ad 30′, 30″,
hoc eſt ut 1 ad 84.

142.1.

Veneris dia-
meter appa-
rens.

At Martis diametrum terris proximi non excedere 30″ de-
prehendi, etſi obſervatione non tam exacta quam qua in Sa-
turno, Jove & Venere uſus ſum, quippe cujus rationem no-
viſſimo Martis ad Tellurem acceſſu nondum inveneram. Un-
de quum diſtantia Martis minima ſit ad mediocrem Solis ut
15 ad 41; colligitur ratio diametri Martis ad diametrum So-
lis ea circiter quæ 1 ad 166. Mars itaque duplo minor Ve-
nere ſecundum diametrum hac ratione efficitur. Atque adeo
manifeſtum eſt in Planetis non ubique eum ſervari ordinem,
ut qui remotiores à Sole ſunt iidem quoque majori ſint mo-
le: nam & Jovis ſphæra Saturno ſine annulo major inventa
eſt. Quo fit ut minus liquido de Terræ ad cæteros Plane-
tas proportione æſtimatio iniri poſſit. Nam ſi pro ratione
ordinis magnitudines eſſent attributæ, ut Saturnus Jove
major eſſet, Jupiter Marte, hic Venere, hæc Mercurio; inde quidem penè certo colligere liceret, Telluris magnitu-
dinem eſſe inter Martem Veneremque mediam. Cum verò
in aliquibus contrarium deprehendatur, non æquè quid ſe-
quendum ſit apparet. Veruntamen ut quatenus fieri poteſt
totius ſyſtematis concinnitas obſervetur, id nunc quoque
maximè conſentaneum videtur, ut ſicut loco media Terra
eſt inter Martem & Venerem, ita quoque ſit magnitudine. Martis diametrum diximus diametri Solis eſſe {1/100}; Veneris
vero diametrum {1/14}. Inter utramque mediam igitur terræ dia-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer