Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

SYSTEMA SATURNIUM. nus in gr. 18. ♓, hoc eſt 2{1/2} gr. à loco æquinoctii, quæ di-
ſtantia dat declinationem gr. unius.

Ut igitur ſecundum hæc de rotunda phaſi judicium ſera-
tur, illud in primis reſpicere oportet, quod gradibus ab æ-
quinoctio ſuo, hoc eſt, à gr. 20{1/2}. ♍ vel ♓, Saturni locus ec-
centricus abſit. Ac mihi quidem phænomena antecedentia
expendenti, videtur ita ſtatuendum, ut quoties non amplius
quam 6 gr. circiter in alterutram partem, à dictis locis Sa-
turni locus ex Sole diſtabit, nunquam brachia ejus conſpici
queant, quicunque demum oculi noſtri ſitus fuerit; hoc eſt,
nulla ducta ratione Saturni loci apparentis. Quod tamen
ita accipiendum eſt, ſi perſpicillis non melioribus quam qui-
bus Galilæus & Gaſſendus uſi ſunt Saturnus inſpiciatur. Nam
ſi noſtris ſimilia adhibeantur, forſitan jam in illa 6 graduum
diſtantia tenue quoddam brachiorum exordium percipi poſ-
ſit. Certè anno 1656, 13. Oct. renata illa vidimus, cum
Saturni locus ex Sole tantum gradibus 6. 46′. æquinoctii ſui
punctum prætergreſſus eſſet. Erant autem æquè conſpicua
ferè atque ante phaſin rotundam, anno 1655. At ii qui mi-
noribus teleſcopiis eum tunc obſervitabant, ut Joh. Hodier-
na, penè adhuc rotundum repererunt: ait enim is, tantum
tenuiſſimos quoſdam veluti radios utrinque è lateribus Sa-
turnum vibrare viſum. Quamobrem noſtris teleſcopiis for-
taſſe arctiores paulò prædicti limites ſumendi ſint; quod ta-
men minimum quid erit, ſequentiumque annorum expe-
rientiâ definiendum.

142.1.

Saturnus
brachiorum
expers futu-
rus quo mo-
do cognoſca-
tur.

Rurſus cum amplius 9. gradib. vel forſan ſupra 8. gr. ſo-
lum, ab æquinoctiis ſuis ſive 20{1/2} gr. ♍ aut ♓ locus Saturni
eccentricus diſtare invenietur, jam inde brachiis anſiſve præ-
ditum dicemus: nullâ ne hic quidem apparentis loci conſi-
deratione, quoniam hinc jam apparens locus & eccentricus
ab eadem parte loci æquinoctialis habentur; ac propterea ea-
dem annuli ſuperficies, per ea quæ ſupra demonſtrata ſunt,
Soli & viſui noſtro obverſa eſt, idque ita ut Sol plus tribus
gr. ſupra ipſam elevatus ſit, viſus vero noſter ut minimum
gr. uno: quo fit ut brachia ſaltem tenuia animadverti de-
beant.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer