Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

Itaque in tenuitatem brachiorum, cur ea penitus latuerint
cauſa conferri non poteſt. At neque transponendo amplius
Saturni æquinoctiorum locum, quicquam proficimus; ne
quidem ſi mobilem ſtatuamus lento quodam progreſſu, ad
ſimilitudinem noſtrorum æquinoctiorum, quæ ſenſim in
præcedentia referuntur. Quamobrem non aliam hujus rei
cauſam eſſe crediderim quam quæ nunc dicetur.

Certum eſt cognitæque experientiæ, ſuperficiem quamli-
bet ab eodem lumine plus minuſve illuſtrari, prout directis
vel obliquis radiis expoſita eſt: quod & à Galilæo, dialogo
1. de Mundi ſyſtemate, optimè eſt demonſtratum. Quam-
obrem cum exiguo admodum angulo ſupra annuli Saturnii
planum Sol attollitur, puta gradus unius vel duorum vel
etiam duorum cum dimidio, hoc eſt, cum Saturni locus ec-
centricus non ultra gr. 6. ab æquinoctio ſuo aberit, etiam
prætenui tantum luce annuli ſuperficies à Sole impertietur. Hanc autem, ita leviter ſplendentem, veriſimile eſt à meris
tenebris nos diſcernere non poſſe, præſertim Saturnii globi
vicino fulgore præpeditos; eoque anſas tunc nullas animad-
verti. Qua tamen in re illud ante omnia ſtatuere neceſſe
eſt, ſuperficiem annuli non eſſe aſperam montibuſque obſi-
tam, veluti maxima ex parte Lunæ noſtræ eſt ſuperficies: ſed æqualem planamque velut in iis Lunæ regionibus, quas
nonnulli maria eſſe ob inſignem planiciem arbitrati ſunt.

Alioqui enim, ſicut Luna plena circa diſci ſui extrema,
ubi tamen obliquos Solis radios excipit, nihilo languidiori
lumine quam verſus medias partes cernitur, ſcilicet quia illic
tota montoſa atque aſpera eſt, ita annuli quoque ſuperficies
ſi ſimili natura prædita foret, non ſecus obliquè incidenti-
bus radiis quam directis ſplendeſceret. Quamobrem neceſ-
ſario plana, uti diximus, cenſenda eſt. Atque hinc jam
intelligere licet cur Galilæo à Menſe Septembri anni 1612
uſque in Febr. 1613, quoad nempe Heliacè Saturnus occi-
deret, nullæ circa eum anſæ conſpicerentur. Quia nempe
inde à Septembri continuè locus Saturni eccentricus ad æqui-
noctii locum appropinquavit, eoque altitudo Solis ſupra an-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer