Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

SYSTEMA SATURNIUM. nus. Conſtat itaque quando locus Saturni apparens & ec-
centricus ad partes diverſas cadent loci æquinoctiorum,
neceſſario tunc Tellurem cum Saturno ab eadem parte rectæ
A C inventum iri, atque ita ut minus ab ea Saturnus remo-
veatur. At vero quoties apparens locus Saturni itemque ec-
centricus ab eadem parte habentur rectæ A C, ſive loci æqui-
noctiorum Saturni, inde certo colligi ajo, Tellurem ac Sa-
turnum ita poſitos eſſe uti in F & N. Nempe ut vel diver-
ſas ad partes ipſius A C collocati ſint, vel ad eaſdem qui-
dem, ſed ita ut Saturnus amplius ab ea quam Tellus diſtet. Ideoque, ſecundum ante demonſtrata, eandem annuli ſu-
perficiem quæ à Sole illuſtratur oculis quoque noſtris obver-
ſam eſſe. Nam cum L N producta oſtendat inter fixas lo-
cum Saturni excentricum, F N vero locum ejus apparentem,
ac uterque cadere ponatur in partem eandem loci illius quem
inter fixas exhibet L C: manifeſtum eſt rectam F N ab N
porrò productam neque ſecare debere neque parallelam eſſe
rectæ L C, ſed ſemper ab ea magis recedere. Quare neceſ-
ſario punctum F vel propinquius erit rectæ A C quam pun-
ctum N, ſi ſint ambo ad eandem partem dictæ lineæ; vel
N ad iſtam, F ad illam partem ſitum erit. Quod proban-
dum erat.

142.1.

Saturnus
quando ne-
ceſſario ro-
tundus ſpe-
ctari debeat.

Denique advertendum etiam, quando vel Saturni locus
ex Sole, vel apparens locus incidit in alterutrum æqui-
noctiorum, quæ determinat producta A C, nempe in gr. 20{1/2} ♍ vel ♓, neceſſario quoque rotundam phaſin exoriri. Si
enim locus ex Sole inibi reperiatur, hoc eſt, ſi Saturnus oc-
cupet punctum A vel C, tunc planum annuli protractum
per Solem tranſire liquet: unde ſequitur neutram annuli ſu-
perficiem tunc luce aliqua perfundi. Rurſus vero cum locus
ejus apparens incidit in dictos æquinoctii locos, hoc eſt,
quando recta à Tellure ad Saturnum extenſa parallela ince-
dit ipſi A C; velut cum Saturnus ſitus eſt in O, tellus in f,
eo poſitu productum annuli planum oculo noſtro occurrere
conſtat, quoniam communis ejus interſectio cum plano or-
bitæ Saturni ipſa eſt O f recta: Unde ſit ut neutram ſuperſi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer