Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

SYSTEMA SATURNIUM. annuo ſpatio cum illa nos obimus: inque hujus centro G
conſiſtat Sol. Jam ſicuti axem terra habet ſemper ſibi paral-
lelum, circa quem in ſeſe volvitur, ita Saturnus quoque ha-
bere ponatur, qui ſit ad annuli ſibi circumdati planum ere-
ctus. Adeo ut circa unum eundemque axem gyrentur & cor-
pus Saturni ſphæricum, & annulus, & in eodem annuli pla-
no poſitus Saturni comes ſive Luna. Intelligatur autem Sa-
turni hic axis axi terræ circiter æquidiſtans. Unde & pla-
num annuli plano æquatoris noſtri parallelum erit, ac pro-
inde angulo partium 23 {1/2} ad planum eclipticæ inclinabitur. Nam ſic conſtituendum eſſe inde intelleximus quod anſarum
Saturni inclinatio æquatori parallela deprehendatur, ut modo
demonſtratum ſuit.

142.1.

Ulterior hy-
potheſeos no-
ſtræ expla-
natio.
TAB. L.
fig. 2.
Figure 1. Pag. 574.
TAB. XLIX.
Fig. 2.
Figure 2. Fig. 1.
C K O B H N G M S * F D A L E
Figure 3. Fig. 3.
E C D A * B
Figure 4. Fig. 4.
P Q O N M L * C R
Figure 5. Fig. 5.
C * V S X T Y
Figure 6. Fig. 6.
Figure 7. Fig. 7.

Nobis itaque in circulo E F circumlatis, varias annuli
hujus, à Sole pariter cum Saturno illuſtrati figuras cerni de-
bere perſpicuum eſt, prout nimirum nunc has nunc illas or-
bitæ ſuæ partes Saturnus peragrabit. Nam eodem quidem
orbitæ loco, quacunque tandem celeritate ſuper axem ſuum
converti dicatur, diverſas phaſes non exhibebit, quoniam
ea converſione ſitum annuli, noſtri reſpectu, nihil immu-
tat, ſed ita demum ſi in eccentrico ſuo ſive orbita ſpatio
aliquo progreſſus fuerit. Cumque triginta fere annis ad
loca eadem revertatur, hinc neceſſario intra id tempus
omnium phaſium viciſſitudinem conſpici neceſſe erit, at-
que alias quidem bis, alias quater: quas ſingulas nunc ex-
pendemus.

Primò itaque duos orbitæ locos eſſe liquet è diametro
oppoſitos, velut A & C, in quibus Saturnus conſtitutus
latiſſimas, maximeque omnium diductas anſas exhibeat; cum nimirum à plano per centra Telluris & Saturni acto,
atque ad orbitæ Saturniæ planum erecto, annuli quoque
planum ad angulos rectos ſecatur, eoque viginti trium circi-
ter partium angulo ſupra planum annuli viſus noſter attolli-
tur.

142.1.

Cauſa pha-
ſcos anſarum
latiſſima-
rum.

Cujus phaſeos vera proinde forma, ſecundum ea quæ ſu-
pra circa annulum deſinivimus, ejuſmodi erit qualis hîc de-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer