Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

SYSTEMA SATURNIUM. quampiam miniméque tornatilem. Porrò quum certo ſatis
colligi poſſe videatur, ob ſimilitudinem ac cognationem
magnam quæ Saturno cum Tellure noſtra intercedit, illum
perinde ut hæc in medio ſui vorticis ſitum eſſe, centrumque
ejus verſus omnia naturâ ſuâ tendere quæ illic gravia haben-
tur; inde neceſſario quoque efficitur, annulum iſtum omni-
bus ſui partibus æqualivi ad centrum nitentem, hoc ipſo ita
conſiſtere, ut undiquaque pari intervallo à centro abſit. Pla-
nè ſicuti quidam contemplati ſunt, quod ſi continuum for-
nicem per totum terrarum ambitum exſtrui poſſibile eſſet, is
abſque ullo fulcimine ſemet ipſum eſſet ſuſtentaturus. Ergo
tale quid in Saturno reipſa effectum eſſe ne protinus abſur-
dum credant, ſed ſuſpiciant potius infinitam naturæ poten-
tiam & majeſtatem, quæ ſubinde nova ſuorum operum ſpe-
cimina in lucem promens, plura etiam ſupereſſe admonet. Verum ad propoſitum jam revertamur.

142.1.

Occurritur iis
quæ de an-
nulo objici
poſſent.

Diximus brachiorum lineam anno 1655 eclipticæ occur-
rere viſam angulo partium plus minus 20. Quod cum præ-
cipuè faciat ad phænomena ex hypotheſi noſtra deducenda,
antequam ad illa accedamus, ita ſe habere ex obſervationi-
bus oſtendendum eſt.

142.1.

Saturni ma-
jor diameter
Æquatori
parallela
oſtenditur.

Cum igitur 25 Martii, anno 1655, Saturni in A poſiti ad
ſtellam fixam B ea fuerit conſtitutio quæ hîc adnotata eſt,
ut conſtat ex ſuperioribus obſervationibus; die autem ſe-
quenti ſicut in D & B, tertioque item die ſicut in C & B,
ita ut quotidie linea anſarum producta altius ſupra ſtellam B
aſcenderet; hinc perſpicuum fit viam Planetæ A C nequa-
quam congruere directioni anſarum, ſed diverſam ferri an-
gulo A C E, quem 20. gr. majorem invenio. Eo autem
tempore nihil admodum mutabatur latitudo Saturni appa-
rens, unde conſtat viam A C eclipticæ parallelam fuiſſe; ac
proinde eodem illo 20 gr. angulo etiam ab ecliptica lineam
anſarum deflexiſſe.

142.1.

TAB. XLIX.
fig. 3.

Rurſus 9 Apr. & tribus ſequentibus continuè diebus ad
aliam fixam C talis annotatus fuit Saturni poſitus qualis in
L, M, N, O cernitur. Ubi ſimiliter apparet, lineam an-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer