Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRIST. HUGENII ne, omnes mirabiles Saturni facies ſicut mox demonſtrabi-
tur, eo referri poſſe inveni. Et hæc ea ipſa hypotheſis eſt
quam anno 1656 die 25 Martii permixtis literis una cum
obſervatione Saturniæ Lunæ edidimus .

142.1.

Eum ad Ec-
lipticæ pla-
num obliquè
poſitum eſſe.
vide ſupra
pag. 523.

Erant enim Literæ aaaaaaa ccccc d eeeee g hiiiiiii
llllmmnnnnnnnnnooooppqrrstttttuuuuu ; quæ ſuis locis repoſitæ hoc ſignificant, Annulo cingitur, tenui,
plano, nuſquam cohærente, ad eclipticam inclinato. La-
titudinem vero ſpatii inter annulum globumque Saturni in-
terjecti, æquare ipſius annuli latitudinem vel excedere etiam,
figura Saturni ab aliis obſervata, certiuſque deinde quæ mi-
hi ipſi conſpecta fuit, edocuit: maximamque item annuli
diametrum eam circiter rationem habere ad diametrum Sa-
turni quæ eſt 9 ad 4. Ut vera proinde forma ſit ejuſmodi
qualem appoſito ſchemate adumbravimus.

142.1.

vide pag.
526.
TAB. XLIX.
fig. 2.

Cæterum obiter hic iis reſpondendum cenſeo, quibus
novum nimis ac fortaſſe abſonum videbitur, quod non tan-
tum alicui cæleſtium corporum figuram ejuſmodi tribuam,
cui ſimilis in nullo hactenus corum deprehenſa eſt, cum con-
tra pro certo creditum fuerit, ac veluti naturali ratione con-
ſtitutum, ſolam iis ſphæricam convenire, ſed & quod an-
nulum hunc ſolidum ac permanentem (talem enim arbitror)
Saturno ita circumponam, ut nullis compagibus retinaculiſ-
ve ei cohæreat, ac nihilominus æqualem ab omni parte di-
ſtantiam ſervet, unáque cum Saturno motu velociſſimo
transferatur. Hos autem reputare illud oportet, non ex
mera inventione atque arbitrio meo hanc me fingere hypo-
theſin, ſicut Aſtronomi ſuos epicyclos, nuſquam in cælo
apparentes; ſed oculorum ſenſu, quo nempe reliquarum re-
rum omnium figuras dignoſcimus, hunc quoque annulum
ſatis evidenter me percipere. Neque verò cauſam eſſe cur
corpus aliquod inter cæ eſtia hac forma præditum exiſtere
nequeat, quæ ſi non ſphærica at ſaltem rotunda eſt, atque
ejuſmodi ut motum circa centrum æquè commodè atque
ipſi ſphærica ſuſcipiat. Nam minus utique mirandum, hu-
juſmodi figuram tali corpori tributam, quam inconcinnam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer