CHRIST. HUGENII
niæ motus jam inde à principio animadverſus, non parum
hîc adjuvit; ſiquidem ex hujus circa Saturnum gyratione,
prima mihi ſpes de conſtituenda hypotheſi affulſit. Quæ
cujuſmodi ſit deinceps explicare aggredior.
Quum ergo 16 dierum periodo circumferri Saturno pla-
netam novum comperiſſem, haud dubiè minori etiam tem-
poris ſpatio Saturnum in ſeſe ſuper axem ſuum revolvi ar-
bitratus ſum. Namque antea quoque, in eo cum Tellure
hac noſtra cæteris primariis Planetis convenire, ſemper cre-
didi, quod ſinguli in ſe ipſis rotentur, atque ita tota eorum
ſuperficies lumine ſolis per vices gaudeat. Quin imo in u-
niverſum ita cum magnis Mundi corporibus comparatum eſ-
ſe, ut illa quibus alia minora circumferuntur, ipſa quoque
in medio poſita minori tempore circumeant. Ita enim So-
lem diebus 26 circiter in ſe redire maculæ ejus declarant: circa Solem vero Planetarum ſinguli, inter quos Tellus quo-
que reponenda eſt, prout quiſque remotior eſt ita tardius
curſum conficiunt. Rurſus Tellus hæc diurno ſpatio gyra-
tur, quam Luna menſtruo motu ambit. Jovis autem Plane-
tam quatuor minores, hoc eſt, totidem Lunæ circumſtant,
eâdem hac lege, ut propiores quæ ſunt, celeriore curſu fe-
rantur. Unde Jupiter quidem breviori forſitan tempore
quam 24 horarum converti cenſendus eſt, cum citima ei lu-
nularum m@nus biduo impendat. Quæ omnia cum pridem
cognoviſſem, Saturno quoque jam tum ſimilem motum in-
eſſe judicabam. De celeritate autem periodi, comitis ſui ob-
ſervatio me certiorem fecit. Qui cum 16 diebus orbitam
expleat, Saturnum in centro orbitæ ſitum, multo frequen-
tius circumagi arguit. Jam verò & hoc credibile videbatur,
omnem cæleſtem materiam, Saturnum inter comitemque e-
jus interjectam, eidem motui obnoxiam eſſe, hoc pacto ut
quo Saturno propinquior eſt, eo magis ad ipſiuſmet celeri-
tatem accedat. Unde illud ſequebatur denique, etiam ap-
pendices ſive brachia Saturni, vel medio globoſo corpori
conjuncta atque affixa, ſimul cum eo volvi, vel, interval-
lo aliquo diſcreta, non multo tamen lentiorem periodum
ſortita eſſe.
142.1.
Noſtra hy-
potheſis qua
ratione exco-
gitata.