Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRIST. HUGENII illam diſtantiæ differentiam, unam anſarum citius quam alte-
ram cum medio diſco coaleſcere poſſe exiſtimat. Hoc enim,
admiſſa licet Heveliana hypotheſi, atque etiamſi centuplo
præſtantiores tubos haberemus, nequaquam tamen nobis vi-
ſu deprehendere liceret. Cæterum & hujus ſententiam viri
ſolertiſſimi, quo certè nemo hac tempeſtate majori animo
atque induſtria rem promovet Aſtronomicam, pluribus ex-
ponere, & aliorum inſuper de propria Saturni forma opinio-
nes, priuſquam noſtram adferamus, recenſere placet, quas
poſt editam de Luna Saturni obſervationem omnes accepi-
mus. Hevelius igitur, in eo libro quem peculiarem huic
argumento dicavit, cauſas phænomenôn redditurus, ſphæ-
roidis oblongi figuram medio corpori Saturni tribuit, cui ab
utroque latere appendices iſtæ, ut jam dixi, brachiorum ſi-
ve anſarum forma, firmiter adhæreant, quemadmodum ſu-
pra 7 loco expreſſimus. Porro ſimul cum Saturno haſce an-
ſas, ſpatio 30 circiter annorum, circa minorem ſphæroidis
axem converti facit, qui quidem axis plano orbitæ Saturni
ſit ad angulos rectos. Enimverò his poſitis ſeptimæ qui-
dem ſuperioris figuræ phaſin nec non rotundam quoque re-
præſentari certum eſt: ut nimirum in duobus eclipticæ locis
oppoſitis anſata hac facie Saturnus appariturus ſit, aliiſque
rurſus duobus rotundus anſiſque prorſus exutus. Quinimo
& ſexta ac quodammodo quinta quoque exhiberi poſſent,
niſi quod conjunctæ cum medio diſco anſæ videri debebant. Sed quarta phaſis nequaquam ab eadem forma proficiſci po-
terit. Nam cum ponatur Saturnus cum annexis ſibi anſis,
qualem 7 figura oſtendit, rectus conſiſtere ad planum ec-
centrici ſui, atque ita perpetuo manere, licet circa axem
proprium vertatur; eveniet quidem ea converſione, ut pau-
latim arctius ad medium orbem anſæ applicentur, verunta-
men ſemper geminas lunas referent ejuſdem cum dicto orbe
altitudinis, minimeque in tam compreſſas formas abibunt. Nam quod hoc efficere poſſe declinationem Saturni orbitæ
ab ecliptica Vir Cl. cenſet (ita enim mihi reſpondit cum
difficultatem hanc ei moviſſem) ſi diligentius rem expendat

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer