Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

SYSTEMA SATURNIUM. do Saturno lucente, in rectam lineam abeuntem. Etſi e-
nim, ad verum lunulæ ſitum reſpectu Saturni determinan-
dum, hujus quoque motus ratio eſt habenda, cum tamen
cauſæ ejus cum cæterorum phænomenôn cauſis prorſus con-
junctæ ſint, ſimul cum illis atque una opera exponendum
cenſeo.

Illam igitur Syſtematis hujus partem alteram nunc aggre-
dior, in qua formæ Saturni inſtabilis atque à ſe ipſa diſcre-
pantis ratio reddenda, tum qua periodo ſingulæ mutationes
contingant dicendum eſt. Harum aliquas quæ nobis ſeſe
obtulere ſupra exhibui; ſed eæ partem tantummodo periodi
complectuntur. Ideoque ut omnem phænomenôn diverſi-
tatem ab iis quas dicemus cauſis pendere conſtet, aliorum
quoque temporum obſervationes examinare neceſſe erit,
quas à 40 atque amplius annis complures ſcriptis prodide-
runt. At verò cum Saturni figuras omnes quas nobis deli-
nearunt oculis luſtro, eas multiplices adeo ac prodigioſas
invenio, ut ſi qua hypotheſis comminiſcenda foret quâ cun-
ctis fieret ſatis, nemo non, ut opinor, in ea excogitanda
operam luſurus ſit: cum nulla tam crebræ atque enormis [?]
transformationis cauſa eſſe poſſit, niſi ponatur ipſam Satur-
nii corporis molem identidem aliam atque aliam faciem in-
duere, quod ab omni veriſimilitudine eſt alienum. Quam-
obrem delectus adhibendus eſt obſervatis illorum, & inqui-
rendum quænam ex iis fidem mereantur, quæve contra ut
ſuſpecta rejicienda ſint. Quo in examine illud concedi no-
bis poſtulamus, ut quoniam Saturni comitem primi perſpi-
cillis noſtris deteximus, ac quoties libet clarè intuemur, præ-
ferantur propterea noſtra hæc illis quibus alii ad ſtellam ean-
dem nequaquam pertingere potuere, licet quotidie Saturno
obſervando intenti: eoque noſtræ etiam circa formam pla-
netæ obſervationes veriores habeantur, quoties eodem tem-
pore nobis atque illis diverſæ phaſes animadverſæ fuerint. Adjuncta itaque tabella omnes eas exhibet quas ex variis au-
toribus deſcripſimus.

142.1.

TAB. LII.

Ac prima quidem harum formarum eſt quam Galilæus ad-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer