Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRIST. HUGENII latiora evaſerant, & quà Saturno junguntur, minus intenſa
luce quàm verſus extremas cuſpides lucebant, & hac fere ſpe-
cie ad occaſum uſque Heliacum Saturnus permanſit.

27 Nov. hora 6 mat. ſatelles ægre conſpiciebatur, ad o-
rientem ſitus, & brachiorum linea ſuperior. fig. 36.

16 Dec. 6 mat. videbatur ſatelles in maxima diſtantia o-
rientali. fig. 37.

Anno 1657, 5 Jan. hora 12{1/2} comes latebat.

18 Jan. hora 12, erat in mediocri diſtantia, orientem ſpe-
ctans. fig. 38.

A Saturno autem polum verſus dimidio circiter gradu di-
ſtabat fixa 3 magnitudinis, quæ eſt in ventre Leonis, longi-
tudine reſpondens Virginis gr. 4. 5′. cum latit. borea gr. 2. 49′.

22 Martii hor. 7{1/2} veſp. comes in maxima diſtantia orien-
tali, & anſarum linea paulo ſuperior; linea obſcura non ſa-
tis erat conſpicua.

Scripſit mihi Hevelius ſe quoque pridie hujus diei comi-
tem Saturni obſervaſſe ad orientem ſitum in maxima diſtan-
tia, quod ſatis bene cum noſtra hac obſervatione convenit.

29 Martii hora 7{1/2} comes erat in mediocri diſtantia occi-
dentem verſus, & in eadem cum brachiis recta. fig. 39.

30 Martii, comes in maxima diſtantia occidentali. fig. 40.

Qua veſpera Hevelius quoque ad eandem partem ſibi con-
ſpectum aſſerit, ſed difficulter, unde fortaſſe de diſtantia mi-
nus recte judicaverit, nam 1{1/2} ſcrupulo tantum abfuiſſe à Sa-
turno ſcribit.

18 Maji, comitem mecum obſervavit Bullialdus occiden-
taliorem Saturno, & in mediocri diſtantia. fig. 41.

19 Maji, proximus Saturno adſtabat comes occidentem
verſus, vix anſarum linea ſuperior. fig. 42.

Anno eodem 1657. 17 Dec. hora 5{1/2} manè, quo die pri-
mùm poſt ortum Heliacum Saturnum obſervavi, comes me-
diocriter diſtabat orientem verſus, eratque anſarum lineâ ſu-
perior. fig 43. Brachia verò prope Saturni diſcum adaper-
ta ac bifida inveniebam, qualia ante non videram, lineâ quo-
que obſcurâ verſus inferiora ulterius promotâ.

140.1.

Brachia
Saturni in
anſas muta-
ri cœpta.
TAB. XLIX.
fig. 7.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer