Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

14. Maji. fig. 19.

15. Maji. ægre conſpectus comes propter inſtans pleni-
lunium. fig. 20.

17. Maji, Comes non apparuit.

18. Maji. fig. 21.

19. Maji. fig. 22.

20. Maji. fig. 23.

27. Maji, Comes occidentem verſus in maxima à Satur-
no diſtantia reperiebatur. Saturnus autem jam rurſus ad
ſtellam c ſuperius notatam appropinquare cœperat, remotus
circiter 10 ſcrup. Ita verò nunc poſita hæc erat, ut linea
brachiorum Saturni continuata ſubter eam ferretur, cum die
10 Apr. ſupra tranſiiſſet. Sed & Saturni ipſius ſemita, uti
ex ſequenti obſervatione liquebit, ſtellâ c inferior hac vice
fuit, quæ priori illius applicatione ſuperior contigerat. fig. 24.

Ultima Maji, Saturnus ſtellam c jam præterierat; comes ad
occaſum ſitus erat, ſed aliquanto propior quam die 27. fig. 25.

13 Jun. Ultima fuit ante occaſum Heliacum ob@ervatio,
comes in maxima diſtantia cernebatur, Saturno occidenta-
lior. fig. 26.

Poſtquam ex radiis Solaribus Saturnus emerſiſſet Anno 1656. Jan. 16, hora 12, primùm à me obſervatus eſt, cum ad hoc
uſque tempus peregre abfuiſſem. Inveni autem brachiis ſuis
ſpoliatum penitus, & comitem ad orientem ſitum, in ma-
xima fere diſtantia. fig. 27.

140.1.

Saturnus
brachiorum
expers in-
ventus.

Rotundum autem Saturnum, ſub finem Novembris, ali-
qui jam obſervaverant; eâque formâ perſtitit uſque dum rur-
ſum radios Solis ſubiret.

140.1.

TAB. LI.
fig. 4.

19 Febr. tubo 23 pedum primùm uſus ſum, comitemque
Saturno propinquum reperi, ubi priori teleſcopio ægre po-
tuiſſet animadverti.

140.1.

TAB.
XLVIII.
fig. 28.

16 Martii, circa octavam adhuc propiorem Saturno co-
mitem vidi, ad orientem ſpectantem, uti obſervatione ſu-
periori. fig. 29.

30 Martii, hora 8, pari propinquitate, ſed ad alteram
partem comes ſtabat. fig. 30.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer