Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRIST. HUGENII æquantia, jucta invicem, quæque hoc pacto æquipollent
convexo colligenti radios parallelos ad intervallum unciarum
3, aut paulo etiam anguſtius. Ex quo ſanè majoris vitri ex-
cellentia æſtimanda eſt, tam breve convexum perferre valen-
tis: quoniam quanto minori de ſphæra id fuerit, tanto res
viſæ magis ampliantur. Illud enim in Dioptrici@ noſtri@ de-
monſtratum invenietur, ſpeciei per tubum viſæ ad eam quæ
nudo oculo percipitur, hanc ſecundum diametrum eſſe ratio-
nem, quæ diſtantiæ foci in exteriori vitro ad illam, quæ in
interiori ſive oculari vitro eſt, foci diſtantiam. Centuplam
itaque fere rationem hanc in perſpicillis noſtris eſſe conſtat,
cum Galileana non ultra trigecuplam proceſſerint. Nam quan-
titatem incrementi eodem modo nos atque ille æſtimamus; nempe ut tanto major res quæque per tubos quam nudo vi-
ſu conſpici dicatur, quanto majori angulo ad oculum extre-
ma ejus deferuntur, ſive quanto latior ejus imago in fundo
oculi depingitur.

140.1.

Teleſcopio-
rum noſtro-
rum deſcri-
ptio.
Quantum
iis res viſæ
æmplientur.
Augmentum
teleſcopio per-
ceptum quo-
modo æſtime-
tur.

Eſt autem & alia æſtimandi augmenti ratio, ſed parum ex
vero, cùm abſque ulla anguli conſideratione apparentem per-
ſpicillo alicujus rei magnitudinem determinamus; velut cum
Jovis orbem circello duorum aut trium digitorum latitudine
æqualem nobis cerni putamus. At enim cum idem circulus,
trium puta digitorum diametro, major minorve neceſſario
appareat, pro diverſa ſui ab oculo diſtantia, nonne etiam
adjiciendum ſit, quanto ex intervallo conſpectus circulus di-
ſco Jovis æqualis cernatur? Profectò niſi hoc addatur, nihil
certi ea comparatione deſignari videtur. Et tamen ratio ſub-
eſt cur magis una quæpiam quam alia magnitudo imagini vi-
ſæ tribuatur, & quidem à pluribus ſæpe ſpectatoribus eadem. Verùm de his aliàs fortaſſe. In præſentia illud oſtendiſſe ſuf-
fecerit, fallacem omnino eſſe hoc modo initam æſtimatio-
nem. Idque primùm inde liquet, quod Lunâ aut ſigno ali-
quo cæleſti, velut Orione, prope horizontem conſpecto,
idem longè majus viſus judicet, quam ubi altè jam ac ſupra
verticem penè adſtiterit, cum tamen hîc nihilo minori angu-
lo illud comprehendi certum ſit. In his autem quæ teleſcopio

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer