Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRIST. HUGENII ruerunt, quas primùm à Joſepho Blancano & Franciſco
Fontana deſcriptas novimus; adeo quidem inſolita ſpecie,
ut multis oculorum ludibria cenſerentur, imagineſque vitris
potius quam cælo hærentes: donec pluribus eadem videnti-
bus, haud vano indicio proditas fuiſſe conſtitit.

Igitur ipſe quoque ad hæc cæli miracula conſpicienda ma-
gno deſiderio actus; cum non niſi vulgaria ſuppeterent per-
ſpicilla, quinum aut ſenum pedum longitudine; artem eam
qua vitra in hoſce uſus figurantur quanta potui cum cura di-
ligentiaque excolere aggreſſus ſum, nec piguit ipſummet o-
peri manus admoviſſe; quoad multis ſuperatis difficultatibus
(nam plures in receſſu hæc arshabet quam prima fronte præ-
ferre videatur) ea denique vitra mihi effeci, per quæ ad hæc
ſcribenda præbitum eſt argumentum. Continuo enim ad Sa-
turnum teleſcopia dirigens, aliam ibi rerum faciem reperi,
quàm pleriſque antehac fuerat credita. Nam quæ vicinæ il-
li hærebant appendices, eas non ſane geminos planetas, ſed
quidvis potius aliud eſſe, diverſum vero ab his unumque nu-
mero planetam, majori intervallo à Saturno remotum, die-
bus ſexdecim circa eum ambire apparuit; & hunc quidem
omnibus antehac ſæculis ignoratum. De qua nova noſtra ob-
ſervatione tribusabhinc annis Aſtronomos certiores feci, pru-
denti conſilio obſecutus viri Illuſtris, ingenioque juxta ac vir-
tute conſpicui, Joh. Capelani. Huic enim, uti & Gaſſen-
do aliiſque, cum Lutetiæ Pariſiorum agens, de Saturni co-
mite à me viſo narraſſem, multas ob cauſas cenſuit, non re-
ticendum tam gratum omnibus futurum nuncium, quoad il-
lud quod meditabar integrum Saturni Syſtema perſcripſiſſem. Itaque anno 1656 die 5 Martii, de Saturni Luna (ita enim
novam ſtellam nec immerito appellavimus) obſervationem
emiſi , atque unà hypotheſin quæ cauſam reliquorum Satur- ni phænomenôn contineret; ſed hanc confuſo elementorum
quibus ſcribebatur ordine, quo tantùm, non ignoraſſe nos
eam illo jam tempore, teſtatum eſſet, aliique etiam ad vul-
ganda quæ commenti eſſent hoc pacto invitarentur, neque ſi-
bi præreptam quererentur inventionis gloriam. Deinceps

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer