Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRIST. HUGENIUS circumferuntur, locum Saturni ſtellulæque & poſitum utriuſque ad aliam quandam quæ tantumdem fere, ſed in contrarias partes, à Saturno diſſita erat annotavi; ex inerrantium numero hanc potiùs quam illam fore ratus, quod ab ea quam dixi recta linea deflectebat. Neque me fefellit opinio. Poſtridie enim repetita ob- ſervatione, eam quæ ad occaſum ſpectabat ſtellam eo- dem ad Saturnum ſitu, eodemque quo prius interval- 10 ſejunctam deprehendi, alteram verò ad duplam fe- rè prioris diſtantiam receſſiſſe. Unde hanc quidem è fixis unam eſſe, atque à Saturno tum temporis retro- gradiente longius relictam, illam autem ſimul cum eo progreſſam, comitem ipſi adeſſe intelligere mihi viſus ſum. Sequentium verò dierum obſervationibus omnis dubitatio ſublata eſt. Namque ab eo tempore per tres continuos menſes, quoties ſerenitas aëris patiebatur, novum planetam notavi, oſtendique amicis, nunc dex- trum Saturno nunc ſiniſtrum; redactiſque in commen- tarios obſervationibus, ſexto decimo die periodum ex- plere cognovi. Digreſſio ſumma tribus ſcrupulis pau- lo minor viſa eſt, ad quam ubi pervenit maximè fit conſpicuus: at cum Saturno appropinquat ante aut po- nè tranſiens biduo propter ſplendorem ejus deliteſcit. Tempus verò ſexdecim dierum tam exactè circuitum planetæ metitur, ut cum annus jam & amplius à pri- mis obſervationibus effluxerit, nihil adhuc aut abunda- re aut deficere deprehendatur, quoque loco prædici- mus ibi ſeſe in cœlo ſiſtat. Scio ante annos complu- res Ant. Mariam de Rheita non unum, ſed ſenos jam Saturno errones attribuiſſe. Verum æquè circa hos, quàm circa alios illos quinque, quos præter Mediceos Jovi circumpoſuerat, deceptum fuiſſe, inde perſpici- tur, quod cum meliori Teleſcopio ſeſe uti Clar. Vir Joh. Hevelius demonſtret, nullum tamen Saturno ut- ut diligentiſſimè ſæpiſſimeque inſpecto comitatum adeſ- DE SATURNI LUNA. ſe ſenſerit. Hoc enim ultrò fatetur. Præter Rheitam verò nemo quod ſciam ſimile quid de Saturno prodi- dit. Nam gemini illi quos Galilæus detexerat latero- nes longè aliud eſſe deprehenſi ſunt quàm prima ſpe- cie videbantur. Quid tamen ſint in incerto eſt, ne- que adhuc pronunciare audent Aſtronomi. Cæterùm mihi novum Saturniæ lunæ phænomenon ad hæc quo- que viam aperuit, tandemque cauſam reſcivimus, cur interdum inter binas veluti anſas Saturnus medius te- neatur, alias recta quaſi brachia protendat, tum non- nunquam omnibus amiſſis rotundus inveniatur, qualis anno 1642. ſpectatus fuit, jamque rurſus trimeſtri ſpa- tio perſtitit. Et harum quidem viciſſitudinum tempo- ra in futurum definire non erit difficile ſi duorum ad- huc menſium obſervationibus attendere licuerit, quæ vi- dendum an hypotheſi noſtræ conſentiant. Expectamus enim ut ſub finem Aprilis, ſi non ante, brachia Sa- turno renaſcantur, non curva illa, cujuſmodi à Franc. Fontana & Hevelio depicta cernuntur, ſed ſecundùm lineam rectam utrimque prominentia, ſi quis melioris notæ perſpicillo intueatur. Nam vulgaria ſi adhibeat bi- nos orbiculos referent, ſicuti Galilæo primum ſeſe ob- tulere. Noſtrum, quo Saturni aſſeclam reperimus, quin- quagies diametrum rei viſæ multiplicat, duodenos pe- des æquans: cui poſtea duplum longitudine conſtruxi- mus, multiplicatione centupla. Cum autem longiora etiam hiſce Teleſcopia, utpote triginta & quadraginta pedum ab aliis fabricari dicantur, aliquid aut vitris vi- tii ineſſe, aut hæc eadem non debita proportione mu- tuò reſpondere credibile eſt. Neque enim alias huc- uſque aciem eorum effugiſſet novus Saturni ſatelles.

Obſervationes præterito præſentique anno collectas,
quibus periodus ipſius demonſtratur, tunc unà edituri
ſumus cum integrum Saturni ſyſtema perfecerimus. Cu-
jus interea ſummam ſequenti grypho conſignare viſum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer