Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

J. GREG. CONS. SUPER HUG. EXCEPT. minor quam ejuſdem {1/3000000}. Sed hæc levia mihi videntur,
cum poſſim Approximationes exhibere, quæ ab ipſa
ſemi-circumferentia differant minori intervallo, quam quæ-
libet ejus pars aſſignata, neque nobis amplius apparent hæc
mirabilia, cum demonſtratio ſolida innoteſcat. Ad reliqua
ab Hugenio publicata, cum à meo inſtituto ſint aliena, nihil
dico, niſi quod ipſa Hugenii dicta (non obſtante exactiſſi-
ma ſua, ut ait, materiæ hujus examinatione) à meæ Ap-
pendiculæ factis ni fallor, longè ſuperentur. Vale. Decemb. 15. 1668.

116.1.

TAB. XLIV.
fig. 3.

Figura Hugenii hæc eſt, quam ipſe hoc ſenſu, licet Gal-
licè, ſic explicat. Sit Arcus Circuli, qui non excedat ſemicir-
cumferentiam, A B C, cujus ſubtenſa ſit A C, & dividan-
tur ambo in partes æquales per lineam B D. Ducta ſubtenſa
A B, capias inde {2/3}, eaſque jungas inde ab A ad E in linea
C A protracta. Dein, reſecta lineæ D E parte decima E F,
ducas F B, & tandem B G, ipſi perpendicularem: & habe-
bis lineam A G æqualem Arcui A B C, cujus exceſſus tantil-
lus erit, ut etiam tunc, quando hic arcus æqualis erit ſemi-
circumferentiæ Circuli, futura non ſit differentia {1/3400} ſuæ
longitudinis; at quando non eſt niſi tertiæ partis circumfe-
ferentiæ, differentia non erit {1/13000}; & ſi non ſit niſi quar-
tæ partis, non differet niſi {1/90000}, ſuæ longitudinis.

117. FINIS.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer