Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

JAC. GREG. RESP. lem eſſe impoſſibilem. Sed omnium maxime admiror, Cla-
riſſimum Virum non animadvertiſſe in 8. definitione, Quan-
titates C, D, E, compoſitionem ingredientes, ſemper eſſe
eaſdem, nempe definitas & invariabiles, ipſos autem termi-
nos A, B, eſſe indefinitos & variabiles, nimirum in F,
G, & infinitos alios: at quis eſt qui non videt Hugenii
{b2 m/a2 + ba} non minus eſſe indefinitam, quam ſunt ipſi termini? Deinde in Proœmio noſtræ Geometriæ Partis univerſalis,
ſic dico. Alii objiciunt contra prop. 11. ita: ſi addatur
a 3 termino a 3 + a 2 b & temino ba 2 + b 2 a, enervetur vis u-
triuſque demonſtrationis. Reſpondeo, a 3 eſſe quantitatem
indefinitam, & alias quantitates indefinitas præter ipſos
terminos convergentes compoſitionem non poſſe ingredi, quod
analyſtam latere non poteſt: Eodem modo reſpondeo Huge-
nio {bbm/a2 + ab} eſſe quantitatem indefinitam, & ideo compoſitio-
nem non poſſe ingredi: Si autem mihi objiciat, in ſeptima
me credidiſſe, {mae - mbe/ad - bd} fuiſſe quantitatem indefinitam; Re-
ſpondeo, etiamſi diviſio per a-b à me ſatis inconſideratè ne-
glecta ſit, apertè tamen conſtat, me hoc cognoviſſe, ex di-
verſitate methodorum, quibus utor in ſeptima & decima,
quippe iſta particulari, in qua quantitatem illam quæro, & hac generali, in qua illam ſuppono; nulla enim alia ratio
hujus diverſitatis excogitari poteſt; quod etiam ex ipſis ſepti-
ma & decima eſt manifeſtum, cum appellem ſemper termi-
nos convergentes quantitates indefinitas, hoc ipſo ſatis ſi-
gnificans, nullas alias quantitates indefinitas calculo in-
eſſe.

Semper credidi in rebus ſcientificis verba ita candidè eſſe
explicanda (ſi modo poſſibile ſit) ut diſcurſus nullum inclu-
dat abſurdum; at Hugenius fatis percipit, diſcurſum nihil
continere abſurdi, modò nulla quantitas indefinita præter i-
pſos terminos compoſitionem ingrediatur; judicat tamen abſ-
que omni ratione, me contrarium exiſtimaſſe; libenter enim
optarem Hugenium aſſignaſſe locum, ubi aſſero, illam in-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer