Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

0183-01

110. II.
HUGENII
OBSERVATIONES
IN LIBRUM
JACOBI GREGORII,
DE VERA CIRCULI ET HYPERBOLÆ
QUADRATURA.

D nus Hugenius rogatus à Societate quæ Pariſiis ſuos
habebat conventus (1668) in Bibliotheca Regia, ut
vellet hunc librum examinare, ſocietati retu-
lit ſe multos errores obſervaſſe in demonſtratio-
ne, qua Auctor contendit impoſſibilitatem quadra-
turæ Circuli & Hyperboles probare.

I. in 11 a . Propoſitione, in qua auctor contendit Circuli
quadraturam analytice impoſſibilem demonſtrare, hæc ha-
bentur Si terminatio magnitudinum propoſitarum analyti-
ce componatur a primis terminis a 3 + a 2 b & ab 2 + b 3 , com-
ponetur etiam analyticê & eodem omnino modo a ſecundis
terminis ba 2 + bba & 2 b 2 a. ſed licet id verum ſit quando
terminatio inventa eſt per Methodum, quam indicat, non
poteſt generalis inde deduci concluſio. niſi ponamus, non
poſſe inveniri, niſi per ejus Methodum, terminationem ſeriei
Magnitudinum, quas appellat convergentes, vel ſi aliâ me-
thodo inveniatur illam etiam per ſuam methodum inveniri
poſſe quod non demonſtravit.

II. Autor immediate poſt addit; nullam quantitatem poſſe

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer