Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

74. PROP. VIII. PROBLEMA.

Sint duæ quantitates datæ A, B, & ratio quæli-
libet data C ad D: oportet invenire aliam
quantitatem, ut ratio ejus ad A ſit multipli-
cata rationis B ad A in ratione C ad D.

Sit primò ratio C ad D commen-
ſurabilis, ſitque inter C & D com-
munis menſura E; & quoties E continetur in D toties ſit
ratio F ad A ſubmultiplicata rationis B ad A; & quoties E
continetur in C toties ſit ratio G ad A multiplicata rationis
F ad A: dico G eſſe quantitatem illam quæſitam. ratio G ad
A eſt multiplicata rationis F ad A in ratione C ad E, & ra-
tio F ad A eſt multiplicata rationis B ad A in ratione E ad D; & igitur ex æqualitate, ratio G ad A eſt multiplicata rationis
B ad A in ratione C ad D, quod demonſtrare oportuit.

74.1.

EDC # AFBG

Quod ſi ratio C ad D ſit incommenſurabilis, geometricam
hujus problematis praxim eſſe impoſſibilem mihi perſuadeo; approximatione tamen fieri poteſt, aſſumendo rationem com-
menſurabilem ejus loco, quæ quàm proximè ad illam acce-
dat.

Sit ſeries convergens, cujus primi
termini convergentes ſint A, B, ſe-
cundi C, D, tertii E, F; ſintque
ſecundi termini ita facti à primis, ut
ratio B majoris ad A minorem ſit
multiplicata rationis C ad A in ra-
tione data mojoris inæqualitatis M ad N, & ut ratio B ad
A ſit multiplicata rationis D ad A in ratione data majoris
inæqualitatis M ad O: ſintque tertii termini eodem modo
facti ex ſecundis quo ſecundi facti ſunt ex primis; atque ita
continuetur ſeries.

74.1.

## G # H # A # B
# N # I # K # C # D
M ## R # S # E # F
# O # T # V # X # Y
### L ## Z
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer