Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

PRÆFATIO ita numeros, vel quantitates non analyticas nun- quam provenire ex analyticarum additione, ſub- ductione, multiplicatione, diviſione, radicum ex- tractione, ſed ex ſexta hac operatione; ita ut hæc noſtra inventio addat arithmeticæ aliam operatio- nem, & geometriæ aliam rationis ſpeciem, idem enim eſt (ſicut in hoc tractatulo demonſtro) ratio- nem circuli ad diametri quadratum in analytica ſeu illa rationis ſpecie hactenus cognita exhibere, ac rationem inter quadrati latus & ejuſdem diame- trum in commenſur abilibus: verum certè eſt me hanc demonſtrationem integram ad phraſem geo- metricam non reduxiſſe, nam ut hoc perficiatur, opus eſt non parvo volumine de quantitatum analy- ticarum mutuo inter ſe relatione & incommenſura- bilitate in genere, quod miror nullum unquam ſcripſiſſe, cum in his tam latè pateant inventio- num campi; nam ex his petenda eſt demonſtratio, quod meſolabium non poſſit perfici ope regulæ & circi- ni, item quod non ſemper & quando æquationes affectæ poſſunt reduci ad puras, item quod neceſſaria ſit ad minimum talis generis curva ad mechanicam talium æquationum reſolutionem, cum talibus innumeris, quæ à præſtantioribus geometris impoſ- ſibilia eſſe deprehenduntur ex analyſi, & à rudio- ribus quotidie & fruſtra quæruntur. Scripſit Eu- clides decimum ſuum librum ſolummodo (niſi in pau- cis quibuſdam propoſitionibus generalibus) de incom- @nenſurabilitate facta ab extractione radicis quadra-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer